PL 129, col. 596

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

cum uno solummodo indumento a summo discisso
in duas partes, et sine cinctorio sequebatur, adeo
ut interiora ejus quodammodo nuda panderentur,
et multifaria quidem continuo populorum, conspectis
quae fiebant, gemebant, ut veritatem dicam,
et lacrymabantur. Pauci autem ministrorum satanae
gaudebant et subsannabant, et capita transeuntes,
sicut scriptum est movebant, dicentes: Ubi est Deus
ejus, et ubi fides ejus, et ubi doctrina ipsius? Qui cum
venisset in praetorium dehonestatus et a carnificibus
vinculatus cum gladiis, conjecerunt eum in unum
carcerum cum homicidis, et post unam quasi horam
tulerunt eum inde, et transposuerunt in eam, quae
dicitur Diomedis custodia, in praetorio Praefecti.
Tanta autem instantia et vi trahebant eum vinculis

nexum ut dilaniarentur crura et poplites ejus, et
sanguis efflueret per ascensum scalae ejusdem custodiae.
Sunt enim scopulosi, et asperi valde ac penitus
in altum porrecti gradus. Erat autem ipse beatus
praesentis vitae proximus jam carere suppliciis, anima
deficiente etiam ante gladium, cum jam non valeret
conscendere cum se trahentibus. Introducentes
ergo eum, quomodocunque in custodiam decidentem
saepius et surgentem, posuerunt in scamno indutum
calibis et catenis. Tunc enim, quando traditus est
a Caipha Pilato ut crucifigeretur, hoc est a praefecto,
continuo cum exuerent eum carnifices, graviter algoribus
vexabatur: erat enim intolerabilis hiems. Imposuerunt
ei gravissima ferri pondera, et nullus
aderat ei hominum ejus proprius, excepto uno solummodo

clerico adolescente: quique commanens
ei in custodia, et superstans lamentabatur magistrum,
sicuti Petrus.
Erat etiam convinctus magister custodiae eidem
beato, quoniam sic erat mos, ut futurus pati per
gladium convinciretur magistro custodiae. Erant ergo
duae mulieres, genitrix et nata, praenominatae custodiae
claves tenentes, quaeque aspicientes importabilem
dolorem sancti illius qui inter tot poenarum genera
quae aderant, algore quatiebatur durissimo:
motae compassionibus quaerebant aliquam exhibere
misericordiam cum eo, et contegere eum, sed non
audebant propter convinctum et custodientem carnificem.
Putabant enim actutum venturam censuram

ut trucidaretur. Post quasdam vero horas, cum vocassent
quidam ab imo ex ordine militari magistrum
vigiliae carnificem, descendente eo, una mulierum
ergastulorum illorum pietatis viscere ducta, accedens
amplectensque bellatorem Christi, et apostolicum
patrem, portansque reclinavit eum in proprio
toro suo, contegens utiliter et involvens. Mansit autem
usque ad vesperum sine voce. Vespere autem
facto, misit ad cum Gregorius Praefectus Eunuchus
ex cubiculariis majorem domus suae cum parvis
cibariis, qui refecit eum, dicens: Ne deficias
in tribulationibus, confidimus in Deum, non morieris.
In quo magis aggravatus ille beatus ingemuit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.