PL 129, col. 597
Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne
Abstulerunt autem ferrea vincula continuo
ab eo.
Sequenti vero die abiens imperator in Patriarchium
visendi gratia Paullum patriarcham (proximus
enim erat morti) narravit ei quae consummata
sunt in sanctissimum virum. Ingemiscens vero
Paullus, et conversus, ad parietem dixit: Hei mihi!
et hoc ad abundantiam judiciorum meorum actum
est. Percontatus autem ab imperatore quamobrem
hoc dixerit, respondit: Numquidnam, domine,
non est miserabile talia pati pontifices? Tunc attentius
adjuravit Imperatorem, sufficere ei in his
quae passus est, nihilque amplius sustinere. Unde
audiens beatus ille ac apostolicus vir, quod non
suscepit quod exspectabat, non gratum habuit tale
promissum, sed penitus moestus effectus est. Festinabat
enim explere bonum certamen, et abire ad
eum quem desiderabat. Interea defuncto Paullo, et
Pyrrho residere nitente, atque quibusdam Ecclesiae
contradicentibus et prohibentibus, libellumque ejus
publicantibus in palatio, asserentibusque quoniam
et a beatissimo Paullo anathematizatus est: Pyrrhus
reprobatus est sacerdotio propter libellum quem fecerat
Romae.
Et multa commotione facta, post dies octo defuncto
Paullo, dirigitur ab imperatore ad Diomedis custodiam
ad magnanimum papam Demosthenes rescriptor
et collaborator sacellarii, et Libellifius cum
eo. Intrantes vero, dixerunt ad eum: Dominator
noster eximius imperator misit nos ad te, dicens:
Ecce in quanta gloria prius consistens, in qualem
ordinem te ipsum duxisti! nemo tibi fecit hoc, sed
tu ipse tibimetipsi. Ipse autem nihil aliud respondit,
nisi solum hoc: Gloria et gratiarum actio per omnia
soli immortali Regi. Dicit ad eum Demosthenes rescriptor:
Significavit tibi dominator, dic nobis ea
quae de Pyrrho expatriarcha hic et Romae subsequenter
gesta sunt. Pro qua causa abiit Romam:
jussus, an proprio proposito? Respondens sanctus
papa dixit: Proprio proposito. Ait Demosthenes:
Libellum illum quomodo fecit? compellente aliquo?
Respondit sanctus vir: Nemine, sed propria propositione.
Demosthenes inquit: Veniente Pyrrho Romam,
quomodo suscepit eum sanctus vir Theodorus
decessor tuus papa? uti episcopum? Respondit
aequanimis papa, et quomodo non? qui prius quam
veniret Pyrrhus Romam, manifeste scripsit huc, hoc
est beatus Theodorus, ad Paullum, utpote ad eum
qui indecens fecerit, et alterius thronum invaserit.
Deinde autem sponte sua eodem Pyrrho veniente
Romam ad vestigia beati Petri, quomodo non haberet
eum suscipere praecessor meus, et honorare,
utpote episcopum? Respondens Demosthenes dixit:
Vere veritas sic se habet. Unde autem sumebat ea
quae ad usum sui corporis erant necessaria? Dicit
beatus: Manifeste de Patriarchio Romano. Ait
concertator: Qualis panis dabatur ei? Respondit
honorabilis vir: Vos domini mei, nescitis Ecclesiam
Romanam? Dico enim vobis, quia quisquis venit