PL 129, col. 599
Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne
hoc vir beatus flagitabat omnes ne ita facerent,
sereno obtutu dicens. Et, impositis venerabilibus
manibus super verticem ejus, subridens ait: Bona
sunt haec, domine frater, haec sunt opportuna, et te
oportet ita facere? haec sunt pacis? cum e contra
nunc debeas gaudere super me. Ad quem illico cum
contritione cordis respondit frater: Deus novit,
famule Christi. Laetor in gloria qua dignatus est
Christus Deus noster propter nomen suum haec te
omnia pati: sed lamentor omnium perditionem.
Salutantes ergo omnes eum recesserunt. Veniens
igitur continuo scriba et auferens eum intulit in
domum suam. Dictum est ergo, quia in Chersonam
exsulatur: et post dies aliquot cognovimus,
quia illuc clanculo navigio transvectus est
ipse sanctissimus apostolicus vir. Veniens ergo illuc
post dies aliquot scripsit epistolam in Byzantium
ad quemdam sibi charissimum, ex illis videlicet qui
hunc propter Dominum et ob rectam fidem ejus
amabant.
Cum esset in magna tribulatione et exsilio idem
saepe dictus Pater noster sanctissimus constitutus,
postulans aliquarum specierum subsidia propter
multas et frequentes, gravesque aegrimonias
corporales, angustiasque omnimodas regionis illius,
eo quod nihil ibi inveniretur, praecipue triticum, quod
quidem illic nominabatur, non autem inveniebatur.
Unde cum jurejurando scripsit, quia navicula illo
veniente, et parum tritici habente ad commutationem
salis, vix potuerit emere ex eo unum tritici
modium quatuor solidis, cum multis et hoc precibus.
Diversas autem angustias scripsit sancta ejus
anima pati se ibi, non solum corporalibus angustiis,
sed etiam habitantium et dominantium ibi malis
oppressus, ita ut penitus contritus male pejus moreretur,
suasione videlicet dominantium in Byzantio.
Quamobrem, quaeso vos, ego humilis et peccator
famulus vester, a Deo honorabiles Patres, ut quemadmodum
ego visa mihi et audita diligentissime declaravi
vobis, hoc est imminentes tentationes beatissimo
papae, propter rectam confessionem in Christo
Domino, et propter anathematismum in novos factum
haereticos, quanquam ex multis parva, tamen quae
potui dirigere scripsi: ita et vos zelum habentibus
culturae Dei, explicate eadem, et hortamini imitari
eum, et traditiones sanctorum Patrum retinere secundum
imitationem ejus, et non communicare omnino
contraria sentientibus. Obsecrantes etiam pro
me indigno famulo qui scripsi, quo cum eo et vobiscum
inveniam misericordiam a Christo Deo nostro
in saecula. Amen.
Obiit autem idem sanctissimus ter beatus apostolicus
Martinus papa, recens revera confessor et
martyr Christi Dei nostri in eadem exsulatione Chersonae,
juxta ejusdem ad Dominum Deum petitionem,
quam obtulit ei cum lacrymis, exiens de navi, et
calcans terram illam, id est ut in ea finiret vitam,
bonum certamen certans, cursum martyrii consummans