PL 129, col. 602

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

ad mandata Dei minime facienda, aut timor ubi non
est timor? An subtractione usque adeo nos spiritus
maligni operiunt? An ita inimicus omni plenitudini
Ecclesiae apparui, et adversarius illis? Verumtamen
Deus, qui omnes vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire, per intercessiones sancti Petri stabiliat
corda eorum in orthodoxa fide, et confirmet
contra omnem haereticum et adversariam Ecclesiae
nostrae personam, et immobiles custodiat, praecipue
pastorem qui eis nunc praeesse monstratur: quo in
nullo prorsus decidentes, vel declinantes, aut dimittentes
eorum quae in conspectu Domini et sanctorum
angelorum ejus in scriptis professi sunt, usque
ad pusillum quidpiam, una cum humilitate mea coronam
percipiant justitiae orthodoxae fidei de manu

Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi. De humili
namque hoc corpore meo et ipsi Domino cura erit,
ut sibi gubernare placet, sive in tribulationibus indesinentibus,
sive in modico refrigerio; Dominus enim
prope est, et quid sollicitus sum? Spero quippe in
miserationes ejus, quod non tardet modo finire
meum, quo jusserit, cursum. Omnes vestrates propter
Dominum salutate, et omnes qui pro Dei amore
meis compassi sunt vinculis. Deus excelsus potenti
manu sua protegat vos ab omni tentatione, et salvet
in regnum suum.
En ergo quae scripta sunt a beatissimo apostolico ad
charissimum suum.
Igitur saltem nunc, quando a sanctitate ipsius

commoniti sumus, festinemus singuli qui diligimus
Dominum, et habemus aemulationem erga sanctos
ejus, qui usque ad mortem in fide catholica permanserunt:
et saltem ex parte reficiamus eum, et compatiamur
ei, ministrantes illi ex his quae Dominus
unicuique nostrum donavit, ut et communicatores in
Domino claritatis ejus efficiamur. Non autem haec
aio, quoniam summus sacerdos noster fuit, sed quia
incruentum Christo Deo pro salute animarum nostrarum
in ecclesia vestra sacrificium obtulit, et tantum
illuminavit populum, confessor et praedicator veritatis
effectus. Aestimo sane quod certificari etiam
irrationabilia debuerint animalia (quanto magis vos
rationabiles et sensati?), quod omnia, quae in eum
facta sunt, ob rectam fidem ejus effecta sint, et haereticorum

abdicationem. Et hoc non aliunde, nisi
quia pertinaciter adversarii perdurantes nullo modo
flecti, vel ad lucem veritatis converti, sed et validioribus
afflictionibus et tribulationibus afficiebant, a
custodia in custodiam, ab exsilio in exsilium, eos
qui circa monachum Anastasium erant, qui a tempore
multo hic propter Christum de loco in locum
tractus afflictus est. Simili modo et domnum Maximum,
et discipulum ejus. Nunquid et isti rebelles
sunt? Caeterum, de Pyrrho sciendum est, quoniam
postquam certi facti sunt a ter beato apostolico, ac
Platone, quod sponte fecerit libellum suum, locaverunt
eum in throno isto: quanquam Deus statim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.