PL 129, col. 601

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

parvipenderent: praesertim cum Apostolus
Philippensibus scripsit, gratias agens eis quod et
Thessalonicam et semel et bis in usum sibi miserint,
ubi et subdit: Habeo autem omnia, et abundo. Si
enim peregrinos illic, id est Romae, ita reficit sanctus
Petrus, quid dicemus de nobis, qui proprii servi
ejus sumus, et saltem ad momentum ministravimus
ei, et in tali exsilio et afflictione consistimus? Cognitionem
autem feci ad dilectionem vestram quarumdam
specierum, quae comparari debent illic: et horum,
quaeso te, more solito curam habeto, ut nosti,
ad emendum et mittendum nobis propter multas necessitates
nostras et frequentes infirmitates.
Exemplar alterius epistolae.
Omne desiderium habemus semper litteris nostris
charitatem vestram consolandi, et relevandi vos a
sollicitudine quae vobis de nobis est; vobiscum vero
et omnes sanctos et fratres nostros, qui curam nostri
propter Dominum gerunt. Ecce et impraesentiarum
scribo vobis, quae coarctant nos. Veritatem dico in
nomine Christi Dei nostri. Remoti enim ex omni
mundana turbatione, et depositi a peccatis nostris,
ecce et ipsa vita caruimus. Siquidem hi, qui in hac
regione habitant, omnes gentiles existunt, et gentiles
mores acceperunt hi, qui hic habitare noscuntur,
nullam charitatem prorsus habentes, quam jugiter
hominum natura et inter ipsos quoque barbaros
crebra compassione demonstrat. Novit itaque Deus,
nisi ex naviculis, quae veniunt ex partibus Romaniae,

ut hi qui hic sunt nuncupant, partes videlicet Graecorum
Ponticas partes vocantes. Nam nec semel de
regione ista usque ad unum trimisium frumentum
potui comparare: sed nec alterius cujuscunque generis
speciem, nisi, ut praedictum est, ex naviculis
quae huc raro veniunt, ut sale onustae recedant. Sic
potuimus emere tres vel quatuor modios numismate,
usque ad praesentem Septembrium mensem. Usque
nunc vero non potuimus de novis geniminibus
emere, nisi uno numismate modios quatuor. Miratus
sum autem, et adhuc miror indiscretionem et compassionem
omnium qui quondam mihi pertinebant,
et amicorum meorum ac propinquorum, quia sic
funditus infelicitatis meae obliti sunt, et nec scire
volunt ut invenio, sive sim super terram, sive non

sim. Miratus quoque multo magis sum in eos, qui
sunt sanctissimae apostoli Petri Ecclesiae, quoniam
tantam dederunt operam de corpore ac membro suo,
id est, super dilectione nostra, ad reddendos nos
sine sollicitudine, saltem super corporali usu, quotidianoque
sumptu. Nam etsi aurum Ecclesia sancti Petri
non habet, frumento tamen et vino, et aliis necessariis
expensa non caret per gratiam Dei, ut modicae
saltem exhibitionis curam gessissent. Qualem putas
conscientiam habemus exhibendi ante tribunal Christi
accusantibus omnibus tunc et rationem reddentibus
hominibus, qui ex eodem luto et massa consistunt?
Quae formido est, quae cecidit super homines

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.