PL 129, col. 740

Collectanea (Anastasius bibliothecarius; Auctores varii), J. P. Migne

solers experientia non ignorat. Quod eum non
egisse ob aliam causam existimo, nisi quia cum esset
humilis spiritu, non praesumpsit verbi proprietatem
deserere; ne aliquo modo a sensus veritate decideret.
Unde factum est ut tantum virum, qui per se
(quia intima et ardua quaeque utriusque philosophiae
penetralia rimari proposuit) perplexus nostris intellectibus
videbatur, intra cujusdam labyrinthi difficilia
irretiret, et in antris profundioribus invisibiliorem
quodam modo collocaret; et quem interpretaturum
susceperat, adhuc redderet interpretandum.
Quapropter ipse merito anxius, coepi sedulo quaerere
si forte reperiri potuisset praeceptor quisquam,
vel aliquod scriptum, quo enucleante, tantus Pater
nobis liquidius illuscesceret; et quia jam per interpretis

industriam linguae nostrae fuerat traditus, nostris
quoque patulis [ al., patulus] redderetur perfectius
intellectibus: cum ecce repente paratheses sive
scholia in eum (quae Constantinopoli positus videram)
ad manus venere, quibus utcunque interpretatis,
mihi aliquantulum magis emicuit, quae videlicet
in marginibus interpretati codicis ejus, ut in Graeco
reperi, mox interpretata utcunque (donec a docto
melius interpretarentur) respondentibus signis interpres
ego satis imperitus apposui, vestraeque gloriosae
sapientiae potissimum fore mittenda non immerito
judicavi; ut scilicet, quae fuit alterius interpretationis
hortatrix et auxiliatrix, sit etiam nostrae qualiscunque
susceptrix et approbatrix. Ipsorum autem
scholiorum sive paratheseon quaecunque in calce sui

signum vivificae crucis habent, a beato Maximo confessore
et monacho inventa narrantur; caetera vero
sancti Joannis Scythopolitani episcopi esse feruntur.
Sane ubi a verbis interpretis scholia ipsa dissentire
vidi, ut lector quid de apposita dictione interpres
senserit, quid scholion insinuet indifficulter agnoscat,
et verba interpretis scholio inserui, et qualiter ea
scholii compositor praetulerit, innui.
Sed et, sicubi opportunum fore conspexi, ex me
quoque (quoniam esse aliter non potuit) paucissima
quaedam, et quae facilius ab intelligente agnosci poterant,
interposui.
Praeterea notandum est quod, licet tantae gloriae
tantaeque scientiae sive antiquitatis iste sanctus Dionysius
fuerit, nunquam tamen aliqua opuscula eum

edidisse (nisi fallor) quaecunque orthodoxorum scripta
traditio prodit, priusquam Romani pontifices
(videlicet Gregorius, Martinus, et Agatho) dictorum
ejus in conscriptis suis mentionem fecerint, et ea
per haec probabilia judicantes admiserint, Gregorius
scilicet in homilia capituli Evangelii de centum ovibus
et decem drachmis; Martinus in synodo sua
quam Romae contra haereticos celebravit; et Agatho
in epistola quam ad sextam synodum destinavit.
Unde ego verum esse Graecorum opinionem conjicio,
perhibentium libros ejus a prioribus haereticis occultatos,
donec longo post tempore ex opusculis ejus
solus codex qui nunc habetur, est Romae repertus,
caeterisque nondum inventis, in Graeciam asporta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.