PL 129, col. 829
Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne
omnis distributio. Non. Uni soli datum est: Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcunque
ligaveris, usque solutum in coelis. De hac enim
Ecclesia mihi prophetam videtur esse dictum: Si
haec humiliatur, ad cujus fugietis auxilium; aut ubi
relinquetis gloriam vestram? Et hoc de vivis; de
mortuis vero Anastasius papa ita monet: « Admonente
nos beatissimo Apostolo, ne quod sit in hoc
offendiculum in Ecclesia, dum, quod facere non possumus,
de his qui jam transierunt judicare conemur. . .
Ait enim de his qui de rebus ad solum Deum
pertinentibus judicare praesumunt. . . Sive enim vivimus,
Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur.
In hoc enim Christus resurrexit, ut et mortuorum
et vivorum dominetur. Tu autem quis es, qui
judicas fratrem tuum? . . Non ergo amplius invicem judicemus.
Sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum
fratribus, vel scandalum. Monet igitur Apostolus
ne de his nobis praesumendo judicium inferamus,
de quibus nemo potest verius vel melius judicare,
quam Deus. In hoc sibi quispiam temerarios usurpat
ausus; et propter hoc, pax atque unitas Ecclesiae
dissipatur. » Apparet ergo quod nemo, qui jam
migravit de saeculo, judicio detentus sit humano.
Quod si nemo subjectorum, exutus carne, est judicandus,
quid de summo pontifice, qui nec vivus
reprehendendus erat, et in praesidio jam mortis
somno quiescens, a sepulcro evulsus anathematizari
putatus est? Etenim Marcellinus papa, licet diis sacrificasset,
tamen a nemine fuit judicatus; quia
summus pontifex nefas est a quoquam judicari.
Nemo enim potest ( supra scriptum est) humano
condempnari examine, quem Deus suo servavit judicio.
Quae res adeo valuit, ut non solum non judicentur,
sed etiam acerba et publica seditione
comprehendantur. Veniamus nunc ad ordinationem
Formosi papae, a quo fandi est initium ortum: quoniam
nonnulli, sicut in decretis Hilari papae legitur,
episcopatum, non divinum, sed haereditatis putant
esse compendium. Hinc est propterea quod temperantia
moderaminis proditur, charitas negligitur,
tunica illa desuper totum contexta scinditur, maleque
sortita, perniciter disrumpitur; ac pastor qui
putabatur, in lupum vertitur. Hoc non fecit papa