PL 129, col. 830
Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne
Formosus. Non enim haereditario jure sanctam Romanam
Ecclesiam tenuit; neque eam, ut fertur, ambitus
causa invasit: impossibile enim videtur eum
tantae sublimitatis Ecclesiam invadere potuisse. Qua
enim turba, qua violentia, totius caput orbis ab
inermi vilique et simplici homululo jam invadi potuisset,
nisi enim imperiali, aut regali, vel patriciali,
aut tyrannica potestate fuisset suffultus, tantae
potestatis apicem invadere valuisset? Ubi ergo, o
Roma, tanta tua nobilitas, et antiqua tam invicta
potestas? Jam igitur, ut fertur, si sedem apostolicam
praeripuit, omne consilium principum tuorum,
virtusque et sapientia obtimatum perniciter obdormivit.
Quid igitur? Numquid eos ligavit? aut violentiam
episcopis inferens, ut eum sacrarent exegit?
Etenim notum est quia ab ipsis episcopis sacratus
est, a quibus praedecessores ejus sacrati, et ad quos
jus pertinebat sacrandi. Quomodo ergo potest dici:
« Nihil habuit, nihil dedit? » Ecce, cum dicatur non
habuisse, liquet qualiter declaratur accepisse;
quod acceptum, potuit elargiri. Non enim praeter
illorum manuum impositionem et sacrationem ausus
fuit apostolicam sedem ascendere, tantaeque potestatis
culmen arripere; imo nec erat possibile. Nunquid
Marinus papa dedit quod non habuit? Habuit.
. . . . certe, et dedit. Quis enim potest dare quod
non habet? Cerensis, namque episcopus fuit unus
ex septem, sicut Formosus, sed ex Forensibus unus;
utilitatis tamen causa et necessitatis. Non superbia,
sed advocatione et electione populi Romani, sicut
Formosus, est in sancta et apostolica sede inthronizatus.
Quid ergo, o Roma, asseris de Marino? Nunquid
de illo vis dicere? « Nihil habuit, nihil dedit. »
Enimvero multum habuit, multum dedit. Et juxta
Veritatis vocem: Omni habenti dabitur, et abundabit;
qui autem non habet, ipsum quod videtur habere,
auferetur ab eo. Objicis fortasse, et dicis: « Marinus
non fuit episcopus? » Nonne Joannes papa eum
ordinavit? Qui Italiam, Germaniam et Galliam peragravit;
et ea quae prava et invia atque aspera
erant, correxit, erexit et direxit; et utrumque Karolum,
Gallicum, et Germanicum, Augustalibus coronis
constituit et redimivit. Si Joannis ordinationem
et consecrationem, quam per annos ni fallimur . . .
in sacratissima beati Petri sede pilleatus resplenduit,
et in sacris ordinibus apostolico favore coruscavit