PL 129, col. 837

Invectiva pro Formoso papa (Auctor incertus), J. P. Migne · Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne

contra omnem canonum auctoritatem
invadere praesumpsit; consecratus quoque missarum
solemnia pontificali jure indigne exercuit, et
inlicitas consecrationes exegit; qua relicta, sanctam
Romanam et apostolicam Ecclesiam nefariis
ausibus usurpavit. Et tun pro libitu suo vult solvere
et ligare; et, velut Lucifer ille, qui sedem
suam in Aquilone ponere voluit, et in altum se
extollens, similem Deo gloriatus est fore, catholicam
et universalem Ecclesiam vult excommunicare,
et justiores et sanctiores se quaerit anathematizare.
Quis enim ei ex hoc crediturus erit?
[(Ne glorietur aeque distinctus aut accinctus.)] Non
est enim Deus, sicut homo. Si enim angelis extollentibus

Immunitatem et bonorum suorum firmum et stabile
jus concedit.
FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, venerandae
congregationi monachorum venerabilis monasterii
S. Theuderii confessoris Christi, siti in territorio
Viennensi, in perpetuum.
Quando nos piorum locorum, juxta quod nobis
divinitus est commissum, studiosius gerimus, tanto
nobis copiam mercedis acquirimus, et status illorum
potiori vigebit regimine; et ideo vera devotio per
Barnoinum reverendissimum archiepiscopum Vienensem

nostro suggessit apostolatui, ut ipsum venerabile
monasterium una vobiscum apostolica muniremus
auctoritate. Unde nos omnium sollicitudinem
gerentes, et maxime audientes vos de Trecassino
comitatu ex monasterio Dervo a facie paganorum
elapsos, et quod ab eodem venerabili archiepiscopo
misericorditer suscepti estis, inclinati precibus
vestris, per hujus apostolicae nostrae auctoritatis
privilegium vos inibi firmiter et quiete Deo militare
confirmamus, et quae necessaria esse videntur loco
et monasterio diu noctuque instantissime operari,
et canonicae imo beati Benedicti regulae obedire, tam
in ecclesiae restauratione, quam ubi et ubi expedit,
ea scilicet ratione, ut neque eidem venerabili archiepiscopo,
neque cuilibet successorum suorum licitum

sit illis durum servitium imponere, neque longissimi
itineris profectionem; sed neque mansionaticos
onerosos, neque censum, praeter id quod impositum
est, in festivitate praedicti sancti Theuderii in fine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.