PL 129, col. 839

Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne

permanere, apostolica protectione tutos atque munitos,
cum omnibus rebus immobilibus et mobilibus
ad ipsum venerabile monasterium pertinentibus. Si
quis autem, quod non optamus, temerario ausu
contra hoc privilegii nostri statutum (quod ad laudem
Dei omnipotentis, et ejusdem pii loci stabilitatem
fieri decrevimus) in toto et ex parte agere praesumpserit,
et in omnibus non observaverit, sciat se
auctoritate beati Petri apostoli atque nostra anathematis
vinculis innodandum, et a regno Dei, nisi
resipuerit, alienandum: qui autem verus custos et
observator exstiterit, benedictionem et gratiam a
Domino consequi mereatur.
Scriptum per manum Anastasii scriniarii S. R. E.
in mense Novembrio, indictione 10. Bene valete.
Data VII Kal. Decembris per manum Sergii primicerii,
defensoris sanctae sedis apostolicae, imperante
domno piissimo PP. Augusto Vidone a Deo coronato
magno imperatore anno 1, et post consulatum ejus
anno 1, indictione 10.
AD STYLIANUM NEOCAESAREAE EUPHRASIAE PROVINCIAE EPISCOPUM. [( Anno 892.)]
Respondet litteris a Styliano ad Stephanum papam V
missis, quas supra descripsimus.
Litteras sanctitatis tuae ad apostolicam sedem
missas, etc. ( Ita decurtata in codice habentur, et
post multa brevitatis causa omissa haec sequuntur: )
Petis misericordiam, et non scribis quomodo sit

exhibenda, neque cui, saeculari videlicet vel sacerdoti.
Si enim saecularem dixeris, venia dignus is
erit, tanquam a saeculari dignitatem adeptus: si
vero sacerdotem dicas, non adhibes mentem quod
dignitatem praebere non potuit qui dignitatem non
habebat. Nihil potuit Photius praeter damnationem
quam habuit, per impositionem obliquae manus, et
damnationem praebuit. Quomodo dignitatem potuit
accipere qui particeps factus est condemnato?
Quoniam pro ordinato misericordiam obtinere petis,
animadverte quod ordinatorem potius foves, juxta
Domini sacrum eloquium: Vel facite arborem bonam
et fructus ejus bonos: vel facite arborem malam, et
fructus ejus malos. Nunquid potest ficus uvam producere,

vel vitis ficus? [(Matth. XXII.)]
Oportebat igitur
istam Ecclesiam, in qua talia deprehenduntur
facta, gravissimas dare poenas, ut hujusmodi poenis
vestra Ecclesia purgaretur. Continet autem nos
benignitas et fratrum dilectio, quae nobis persuadet
ut alia quidem toleremus. Quapropter misimus e
latere nostro religiosissimos episcopos Landenulfum
Capuanum, et Romanum, quibuscum sanctitatem
etiam tuam hortamur convenire, necnon Theophylactum
metropolitanum Ancyrae, et Petrum
fidelem nostrum: ut ita ante omnia in Photium
praevaricatorem et legum eversorem sententia a
praedecessoribus oecumenicis pontificibus synodice
prolata, necnon a nostra humilitate confirmata,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.