PL 129, col. 840
Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne
perpetuo tempore immutabilis permaneat. Cum iis
vero qui a Photio fuerunt ordinati misericorditer
nos gerentes, decernimus ut oblatis libellis se deliquisse
fateantur, et poenitentiam veniam deprecentur,
pollicentes se nunquam tale quid commissuros.
Deinde his peractis, quae sequuntur omnia, quae
nostris litteris mandata conspiciuntur, una cum
praedictis viris sanctitas tua peragat, nec aliquid
addendo, nec diminuendo aut commutando. Ita
enim et a nobis, et a reverentia tua in communionem
fidelium receptis ut laicis, scandalum delebitur. His
vero peractis, si quis ipsorum communicare renuerit,
noverit seipsum a communione nostra alienum
fore. In Domino valete.
III. AD HERIMANNUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. ( Anno 892)[Lappenberg, Harburgisches Urkudenbuch. ]
FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo HERIMANNO, Agrippinae
Coloniae archiepiscopo.
Litteras tuas apostolatui nostro delegatas coram
nobis recitari fecimus, in quibus continebatur quod
piae recordationis Leo papa, decessor quondam noster,
temporibus Caroli Magni imperatoris paroechias,
monasteria, ecclesias et familias omnesque
res Agrippinae Coloniae competentes propria auctoritate
inscriptionis roboraverit et ab illo tempore
Bremensis sedes eidem Ecclesiae subjecta fuerit
usque ad tempus Guntharii. Audivimus equidem et
credimus fuisse; sed relatu quorumdam didicimus
eam in ultimis finibus, ubi pagani confines sunt,
esse; verum asseritur, quatenus Guntharii tempore
Ludovicus quondam rex sancto studio, reverentissimorum
archiepiscoporum, consultu seu et nobilium
optimatum apostolico consensu, inibi decreverit
instituere praelatum qui, sibi Christi favente gratia,
verbum fidei seminaret in gentibus, quae nullam
ipsius habebant notitiam. Et misso Salomone, reverentissimo
Constantiae episcopo, expetivit a sanctae
recordationis domno Nicolao, decessore nostro, hujusmodi
sanctum et Deo dignum roborari decretum,
quatenus gentes quae ignorabant Deum, doctrina
Bremensis Ecclesiae, quae in affinitate posita neglecta
interdum tabuerat, ad sanctum opus expergefacta
assurgeret et segnitie deposita ad agriculturam accingeretur
Domini Salvatoris, ac exstirpatis idololatriae
sentibus seminarium spargeret, unde multiplex
fructus ad divina horrea perveniret. Praeterito
autem anno, cum exinde ventilaretur quaestio inter
legatos tibi commissae Ecclesiae necnon et Bremensem
antistitem, quia res in ambiguo erat posita,
temere deffiniri non debuit. Cujus rei gratia decretum
est, ut conventus sanctissimorum episcoporum
in competenti loco fieret, cui Mogontiae archiepiscopus
praesideret, apostolica auctoritate munitus, ubi
et tua et praefati antistitis querimonia diligentissime