PL 129, col. 841

Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne

persecrutaretur et sic demum cum legatis ab eorum
collegio seu quolibet episcopo utrique ad apostolicam
venissetis deliberationem percipiendam. Audire
quippe et discutere, non vero definire injunctum
est. Ideoque id ipsum ut fiat, exspectamus et
injungimus condicto tempore, mense videlicet Augusto,
praesentis decimae indictionis. Revera tunc
liberius definire poterit, quia attentius ventilata
quaestio in potiorem veritatis lucem erumpet, beati
Job exemplo, qui ait: Causam, quam nesciebam,
diligentissime investigabam [(Job XXIX, 16)]
. Enimvero
hujuscemodi disceptatio non secundum cujuslibet
libitum, sed Deo placite definienda est. Optamus
reverentiae tuae sanctimoniam bene in Christo
valere.
IV. BULLA PRO ECCLESIA GERUNDENSI. (Anno 892)

FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, R. et S.
Servo-Dei sanctae Gerudensis Ecclesiae episcopo, et
per te in eadem venerabili Ecclesia in perpetuum.
Sicut per donum sancti Spiritus beato apostolorum
principi Petro et coelesti regni clavigero ligandi
atque solvendi ab ipso Domino tradita est potestas
evangelica, subsequente lectione quae ita inter caetera
ait: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam [(Matth. XVI)]
, et reliqua, etc.;
ita sedes apostolica, canonica legalique auctoritate
suffulta,
omnibus Ecclesiis Dei per universum orbem
diffusis suffragia et justa postulationis subsidia

ut praebeat, tam divini quam humani juris ratio
postulat. Igitur veniens, jam dicte Serve-Dei venerabilis
episcope, causa orationis ad eorumdem sanctissima
beatorum apostolorum limina, subjecisti
nobis quatenus apostolicae nostrae confirmationis
privilegio confirmare deberemus omnes res mobiles
ejusdem Gerundensis Ecclesiae, in honorem sanctae
Dei Genitricis et semper Virginis Mariae dominae
nostrae, ubi beatus Felix Christi martyr corpore requiescit,
hoc est domos, pleves, cellas, ecclesias,
villas, et insulas, Majoricam scilicet, Minoricam,
curtes, parochias, terras, vineas, prata, silvas,
una cum familiis utriusque sexus, cum omnibus
adjacentiis suis, quae a piis imperatoribus, regibus

vel aliis Deum timentibus in eadem Gerundensi Ecclesia
collata sunt, sicut ipse nunc usque legali ordine
tenere videris. Unde salubribus petitionibus
tuis inclinati decernimus et a praesenti hac decima
indictione per hoc apostolicum nostrum privilegium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.