PL 129, col. 843
Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne
episcopi, Francho videlicet Tungrensis, Vodelbaldus
Trajectensis, Wofelmus Mimigardevordensis, Druogo
Mimidomensis, Egilmarus Osnabrugensis, sub
testificationis praetextu testificati sunt, usque ad te
nullum Brumensis Ecclesiae praesulem modum subjectionis
Coloniensi antistiti contempsisse, sed semper
decessores tuos, qui eidem Bremensi Ecclesiae praefuerunt
a temporibus suae Christianitatis, sedi Coloniensi
fuisse subjectos. Verum quia tantorum virerum
testimonium frustrari non expedit, et ad statutum
veniendi tempus festinare vel delegare vicarium
distulisti, tanti temporis querimoniam, ac legatorum
constantem instantiam nihili pendere inhumanum
videbatur. Quapropter arctati, hinc ne Coloniensis
Ecclesia justitiam perderet, inde ne Hammaburgensis
Ecclesia, quae ad gentium vocationem instituta
fuerat, subsidio destituta deficeret; dispensative
censuimus, quatenus quoadusque divina suffragante
gratia praelibata Hammaburgensis Ecclesia in tantum
dilatetur, ut episcopiam instituere valeat, jam memoratam
Bremensem Ecclesiam ad subsidium habeat;
et quoties in magnis ac praenecessariis canonicis
negotiis oportuerit, non subjectione aliqua,
sed affectu fraternae charitatis Hammaburgensis archiepiscopus,
qui ejusdem Bremensis Ecclesiae regimen
obtinet, per se aut vicarium suam vicem gerentem,
in adjutorium Coloniensis archiepiscopi
invitatus accedat: dilatata autem Hammaburgensi
Ecclesia, largitore omnium bonorum adminiculante,
et fundatis episcopiis, saepe memorata Coloniae sedes
Bremensem recipiat Ecclesiam. Inhumanum
quippe est inter seaculares aliena jura pervadere:
quanto magis sanctissimos episcopos statutos a Patribus
transgredi terminos, et eos litigare, qui pacis
debent subditis exempla praebere? Haec autem ad
hoc decreta est dispensatio, ut pax vigeat, cesset
contentio, et justitiae vigorem misericordiae compassio
temperet, scientes sine pacis bono nullum
Deo munus fore acceptabile.
VI. AD HERIMANNUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [(Anno 892.)] [Lappenberg, Hamburgisches Urkundenbuch. ]
FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo confratri nostro, HERIMANNO,
archiepiscopo Coloniensi.
Visitatione tua, charissime confrater, laetificati
sumus, a te directis venerabilibus sacerdotibus
receptis. Verum cum de tua incolumitate eos per
ordinem inquirere studeremus, comperimus, ipsis
indagantibus, te incommoditate corporis laborare,
et condoluimus plurimum. Attamen in hoc consolamur
quia novimus scriptum in Eloquio: Quem
diligit Dominus, castigat, et corripit omnem quem
recipit [(Hebr. XII, 6; Prov. III, 12)]
. Sit ergo
oramus infirmitas haec ad salutem ac celerem Christo
largiente mereatur consequi sanitatem. Arbitraba