PL 129, col. 844
Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne
mur equidem, sanctimoniam tuam ad apostolorum
limina, prout mandaveramus, venire et viva voce
tecum de generali illius barbaricae gentis salute tractare.
Sed quia aliter quam optaveramus accidit,
infirmitati imputantes, calumniam pro hoc inferre
desinimus.
Contentio itaque, quae inter te et Adalgarium,
reverentissimum archiepiscopum Hamburgensis Ecclesiae,
ventilata est pro Ecclesia Bremensi, pro
qua ad venerabilem archiepiscopum Moguntiae seribere
praeterito anno praevidimus, quatenus ejus
studio rei veritas inquisita, ablata ambiguitate, in
clariorem lucem erumperet, ipso prout scribelile
didicimus, testificantibus sanctissimis episcopis,
qui Francanorfut convenerunt, apparet, tuae dioececis
ecclesiam esse. Ideoque dispensative id determinare
oportuit eo videlicet ordine, ut et Coloniensis
Ecclesia non privaretur facultatibus, et Hamburgensis
Ecclesia, pio labori dedita, non patietur penuriam,
unde oporteat Deo acceptabile opus cessari.
Quapropter statuimus ut quosque dispensatore
bonorum omnium largiente, cujus nutu omnia dispensantur,
Hamburgensis Ecclesia infra paganorum
terminos dilatari valeat, ubi episcopia fundari possint,
Bremensem Ecclesiam teneat ad subsidium.
Et ob hoc fraterno charitatis affectu, non subjectione
aliqua, quoties pro majoribus ecclesiasticis negotiis
librandis certa ratio exigit, invitatus ipse per
se in adjutorium Coloniensis Ecclesiae accedere non
pigeat, vel si praedicationis opere implicatus per se
venire nequiverit, vicarium saltem deleget, qui ejus
vicem repraesentet et canonice deliberationi adjutor
intersit. Divina autem ditione suffragante eum
Hamburgensis Ecclesia augmentata, ceu praetulimus,
fuerit, Coloniensis Ecclesia sua recipiat, quia inter
saecularia negotia non expedit cuiquam aliena jura
pervadere, quanto minus religiosis episcopis, qui
suo ducatu per viam justitiae ad coelestia regna commissum
sibi populum debent perducere.
Aliter autem nostro apostolatui deliberare visum
non est, ne saepedicta Hamburgensis Ecclesia advocationem
gentium instituta ablato annihiletur,
subsidio et inopia cogente a Deo digno opere cesset,
praesertim cum et decessor noster recolendae memoriae
Nicolaus, Ludovico, glorioso rege, per Salomonem
reverentissimum Constantiae episcopum,
intercedente, suo privilegio Bremensem Ecclesiam
Ansgario, Hamburgensi archiepiscopo, confirmaverit.
Sed quia indignum censuimus, sacerdotum
quempiam aliena jura pervadere propriis transgressis
liminibus, proinde id dispensative instituimus,
tempori consulentes, ut et justitia proprium vigorem
teneat et misericordia compassionem impendat,
contentio cesset et charitas inviolata persistat.
Privilegium etiam tuae Ecclesiae prout petiveras,
renovavimus ac tuae venerabilitudini per praesentes
presbyteros delegavimus, commonentes, ut in omnibus
ac prae omnibus pacem diligas et eidem semper
insistas, quae specialis est arrhabona omnium