PL 129, col. 845
Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne
fidelium, sine qua nullum munus Deo est acceptabile.
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum,
custodiat cor tuum et intelligentiam tuam in Christo
Jesu, Domino nostro.
VII. AD BERNONEM ABBATEM GIGNIACENSEM.
De privilegiis ejusdem monasterii.
FORMOSUS servus servorum Dei BERNONI religioso
ac venerabili abbati coenobitarum sito territorio
Lugdunensi, quod in honore beati Petri apostolorum
principis constructum esse dignoscitur in loco qui
Gigniacus perhibetur, ac in eodem venerabili monasterio
in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus
benevola compassione succurrere et poscentium
animis alacri devotione impertiri assensum. Ex
hoc enim lucri potissimum pretium a conditore omnium
Domino promeremur, dum venerabilia loca
opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio
statum perducta. Igitur properans ipse Berno venerabilis
abbas ad beatorum apostolorum limina,
nostramque adiens apostolicam praesentiam, retulisti
nobis ipsum memoratum coenobium a te tuoque
consobrino nomine Laifino de propriis rebus vestris
duntaxat in honore sancti Petri constructum atque
dicatum existere, et ut ab omnibus immutilatum
servetur, per testamenti paginam, quod nobis
servandum contulistis, eidem beato Petro coelestis
regni clavigero nobisque per Dei gratiam vicario
obtulistis ad sempiternum vobis remedium conferendum.
Ideo suggessistis nostro apostolatui ut apostolici
nostri privilegii illud sanctione muniremus.
Quapropter quod statuistis devote admittentes, petitionemque
vestram ratam arbitrantes, inclinare
precibus vestris per hujus praeceptionis seriem praedictum
venerabile coenobium cum cellis seu casis,
terris, vineis, casalibus, fundis, pratis, silvis, una
cum colonis et colonabus, necnon et cellulam quae
vocatur Balma cum adjacentiis suis, omnia et in
omnibus quae tam a gloriosis regibus quam ab aliis
Deum timentibus inibi data vel praecepta sunt, vel
deinceps Domino adjuvante donanda erunt, hac praesenti
tertia decima indictione apostolica auctoritate
confirmamus, munimus, et in perpetuum sub jure et
ditione atque potestate beati Petri apostoli et nostra
confirmatum stabilimus, ita scilicet ut nulli homini