PL 129, col. 855
Epistolae et privilegia (Stephanus VI), J. P. Migne
Privilegium archiepiscopatus Narbonensis.
STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
et sanctissimo confratri nostro ARNUSTO
archiepiscopo primae sedis sanctae Narbonensis Ecclesiae,
et per te in eadem venerabili Ecclesia in
perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus
benevola compassione succurrere, et poscentium
animis alacri devotione impertiri assensum.
Ex hoc enim lucri potissimum praemium a
conditore omnium Domino promeremur, dum venerabilia
loca opportune ordinata, ad meliorem fuerint
sine dubio statum perducta. Igitur reverentia vestrae
fraternitatis postulavit a nobis quatenus hujus
apostolicae nostrae auctoritatis privilegio confirmare
deberemus omnes res immobiles ejusdem sanctae
primae sedis Ecclesiae Narbonensis, constructae in
honore sanctorum Justi et Pastoris, ubi beatus Paulus
confessor Christi corpore requiescit, hoc est,
omnes domos, cellas, ecclesias, villas, curtes, parochias,
terras, vineas, prata, silvas, atque medietatem
salinarum, et telonei, seu Raficani [Rafiam],
ac naufragii, monasterio sancti Laurentii, et cellis,
cum omnibus adjacentiis earum ac pertinentiis, una
cum famulis utriusque sexus, et alia quae a piis imperatoribus
et regibus, et ab aliis Deum timentibus
in eadem sancta Ecclesia Narbonensi collata sunt,
et consistunt, tam in ipso comitatu Narbonense quam
et Reddense, seu Minerbense atque Ausonense,
necnon et Biterrense, sive etiam Nemausense. Unde
salubribus petitionibus vestris inclinati, decrevimus,
ut a praesenti die quarta decima indictione, per hujus
nostrae apostolicae confirmationis privilegium roboramus,
stabilimus, et in perpetuum nostra apostolica
auctoritate confirmamus, in usu et solatio ejusdem
sanctae primae Ecclesiae Narbonensis, cui praeesse
dignosceris, id est, omnes domos, cellas, ecclesias,
villas, curtes, parochias, terras, vineas,