PL 13, col. 100

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

non ut plerique gloriam captans ingenii, sed
divina testimonia aptissime congerens contra haereticos,
et contra ipsum patronum haereticorum, ad
divinam aemulationem pro Filii Dei amore succensus.
Denotent quid illic contrarium Scripturis, quid
novum quasi haereticus scripsit. Quos quidem libros,
cum per omnia ex integro ageret, suspexit et Athanasius,
ut veri vindices, atque in Graecum stylum
transtulit, ne tantum boni Graeca lingua non haberet.
Parum est, quin etiam propriis litteris idem
Athanasius eosdem libros praedicat, ut Prophetarum
et Evangelistarum atque Apostolorum doctrinis et
pia confessione contextos. Et quamvis plurimis in
eum laudibus erigatur, tamen non aequat ad meriti
ejus praeconium, et quidem cum amplius laudare

non posset: ita rerum supereminentia quaevis laudans
lingua superatur.
XXV.
Sed Lucifer, ignarus licet artificiosae eloquentiae,
tamen ut prophetico et evangelico atque
apostolico more scriberet, quod super omnem humanam
eloquentiam est, habuit gratiam sancti Spiritus
ex merito rectae fidei et sincerissimae conscientiae,
per quem et divinas virtutes operatus est, non
solum in Sardinia, sed in ipsis quoque quatuor exsiliis:
usque adeo ut eum adversarii magnum dicerent,
cum apostolicas per eum virtutes fieri negare
non possent. Venit ad hunc et sanctus Gregorius,
et admiratus est in eo tantam doctrinam scripturarum
divinarum, et ipsam vitam ejus vere quasi
in coelis constitutam. Jam quantus vir Lucifer fuerit,

cum illum admiretur et Gregorius, qui apud
cunctos admirabilis est, non solum ex collisione illa
Osii, sed et ex divinis virtutibus, quas habens
in se gratiam sancti Spiritus exsequitur! Quid ergo
et in hoc impii sunt? Cum Lucifer secundum scripturas
divinas et crediderit, et docuerit, et vixerit,
et in nomine Christi sit virtutes operatus; ad
opprimendos verae fidei vindices Luciferi nomen imponunt,
nescientes miseri summum se committere
sacrilegium, cum doctrinam Christi sub hominis appellatione
designant; sicut et in hoc impii sunt,
quando sacrilegas institutiones pro arbitrio hominum
editas, sub Christiani nominis auctoritate defendunt.
An non summa impietas est, iniquitates suas et sacrilegia
sub Christi nomine vindicare? an non impietas

est, piam doctrinam sub Christi nomine consecratam,
humanis appellationibus denotare? Sed
haec fraus, haec atrocitas, adversus fideles in Hispania,
et apud Treviros, et Romae agitur, et in diversis
Italiae regionibus.
XXVI.
Asserendum nunc necessario est quod in
his partibus gestum est; ubi egregii episcopi, non
fidei veritate, sed sola catholici nominis appellatione
vestiti, non solum per judices, neque tantummodo
per manum militarem, fideles et veros
catholicos dissipant, sed et interdum per suos clericos,
ignorantibus judicibus vel etiam dissimulantibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.