PL 13, col. 105

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

fideles diu ubique dominetur impietas? Expedit enim
hoc Romano imperio, quod tamen affectu et fide
ejus quam Christo Deo exhibetis observantiae dicimus,
ut qui Christum pie praedicant, persecutiones
mortesque patiantur, ita ut nusquam liceat Deo pia
altaria collocare, aut certe, cum collocata fuerint,
destruantur? Sub impio Achab rege Israel, occisis
prophetis altaribusque destructis, interpellat Helias
Deum adversus Israel, dicens in libro Regnorum: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt,
et ego relictus sum solus, et quaerunt animam
meam
[(III Reg., XIX, 14)]
. Hanc invidiosam interpellationem
etiam vestris temporibus sinitis ad
Deum fieri a singulis quibusque fidelibus sacerdotibus?
Si enim et taceant, numquid Deus haec ipsa

fieri ignorat? Quid putamus, quod sine offensione
Dei haec in veros catholicos et in veram ejus Ecclesiam
perpetrentur, quae olim adversus servos Dei
perpetrata gravissime divinis animadversionibus
vindicata sunt? Et unde sunt tot plagae, quibus orbis
Romanus quatitur et urgetur? Non opus est nunc
nos singula quaeque plagarum recensere, quae tranquillitas
vestra recognoscit cum aestu et sollicitudine
imperii sui. Communem istum dolorem vel tacendo
mitigemus, ne non tam compati, quam exulcerare
videamur.
XXXII.
Hoc quaesumus, piissimi imperatores,
cogitare dignemini, quibus ex causis ista proveniant.
Utrum quia fideles servi Christi, metuentes
leges divinas, nolunt cum infidelibus convenire, an

quia veri catholici a falsis sacerdotibus obteruntur.
Quomodo enim non falsi sacerdotes sunt qui jam
non solum ob causam praevaricationis supra expositam
devitandi sunt, sed etiam quod plurimi quique
eorum proprias etiam nunc haereses vindicant sub
ementita apud vos catholici nominis professione?
Quis enim jam timeat episcoporum impia praedicare,
cum toties commissa impietas honorata est, cum
minime dejicitur sacerdotio? Denique cum sint alii
eorum Origenistae, alii Anthropomorphitae, alii autem
Apollinaris impii sectam tuentes, et triplici
cuneo alii adversus sanctum Spiritum diversis studiis
blasphemantes. Sed et ipsi quoque, qui pie inter
eos putantur credere, Patris et Filii et Spiritus sancti
tres esse substantias vindicantes, vel respuentes,

nihilominus hi omnes de vestris gloriantur edictis,
et sibi Ecclesias vindicant, cum has impias sectas
patres nostri semper apostolica et evangelica auctoritate
damnaverint. Quos quidem nunc discutere non
est praesentis opusculi: sed tantum quod moveat ad
horrorem intentum verae fidei animum vestrum, dicimus.
XXXIII.
Una, ut opinamur, haeresis apud Ariminum
sub haeretico rege suscepta est, et nunc sub
vobis piis catholicis imperatoribus tot haereses vindicantur,
non minus impiae, quam est Arii impietas.
Et cum adversus se libros vel epistolas singuli quique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.