PL 13, col. 106
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
conseribant, tamen sibi omnes, vel ex directo,
vel ex obliqua concatenatione communicant: inani
studio philosophorum solis disputationibus litigantes,
non ut Christiani ex devotione sacramenti, alter alterum
velut impium devitantes; ut jam sicut in scholis
ingenii videatur inter eos esse certamen, non autem
sacra defensio verae religionis: quandoquidem
inter se sacramenta non separant, cum impiis sententiis
ab invicem separentur. Hoc autem ideo faciunt,
quia quidam eorum humanae gloriae, quidam
vero avaritiae student: et inde est quod sibi invicem
sub impia dissimulatione colludunt, ut nec possessiones
perdant Ecclesiae, nec honores. Et interea, ut
tot suas velent impietates, ad illusionem singulorum,
veluti benignissimae mentis indicia praeferentes, aiunt
ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae
communionis consortio copulari, ne bonum pacis
in Ecclesia pereat. Quasi vero hujusmodi pax Christo
Deo placeat, quae in ejus Ecclesiam tantas recipit
impietates. Sed hoc qui ita putant, audiant descriptum: Et viam pacis non cognoverunt, non est timor
Dei ante oculos eorum
[(Psal. XIII, 3)]
. Sed apertius
quoque et apud Hieremiam legimus de pace impia
et iniqua, sicut exsequitur testimonium subjectum: A pusillo eorum usque ad magnum, cuncti perpetrarunt
iniqua, a sacerdote usque ad pseudoprophetam, universi
operati sunt falsa, et
meditabantur obtritionem populi
mei, pro nihilo constituentes et dicentes, Pax, pax, et
ubi est pax [(Jer., VI, 13)]
? Et intendendum est quam
atrocia de illis prosequatur, qui hac vanissima pace
gloriantur. Sequitur enim: Confusi sunt quoniam defecerunt,
et ne sic quidem confusionem sustinentes convenerunt,
et ignominiam suam non cognoverunt. Propterea
cadent in ruina sua, et in tempore visitationis
infirmabuntur [(Ibid., 15)]
.
XXXIV.
Quid mali committimus, quid impie facimus,
si servantes fidem Christo hujusmodi pacem respuamus,
cujus tanta confusio et ignominia gravissimique
exitus describuntur? Sed et isti egregii pacis
amatores fidelibus sacerdotibus bellum exagitant.
Quid enim vult diabolus, quam ut impii et praevaricatores
saeculi pace glorientur? Quid enim vult
diabolus, quam ut hi qui pii sunt et fideles infestantium
persecutione vexentur? Haec ideo prosecuti sumus,
ne per vestram ignorantiam diu fundatur sanguis
Christianorum pristinam fidem defendentium.
Quid enim prodest, si sitis catholicae fidei vindices,
et patiamini catholicae fidei sectatores ubique cruciari?
ubique effugari? nusquam libere piam fidem
praedicari? Habeant illi basilicas auro coruscantes,
pretiosorumque marmorum ambitione vestitas, vel
erectas magnificentia columnarum; habeant quoque
porrectas in longum possessiones ob quas et fides
integra periclitata est: quid etiam suis impietatibus
vindicant communes Romanis omnibus civitates, ut
neminem in his pie vivere permittant, in quibus a
plurimis etiam vana superstitio sine periculo colitur,