PL 13, col. 107

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

et sine illorum invidia vindicatur? Liceat saltem veritati,
vel inter ipsa vilissima et abjecta praesepia,
Christum Deum pie colere ac fideliter adorare, ubi
et aliquando natus secundum carnem idem Christus
infans jacere dignatus est. Hoc quod petimus, non
ideo petimus, quasi expavescamus pro vero interfici.
Deus testis est, qui verus speculator est cordis, quia
per Dei gratiam nobis et summum refrigerium est, et
certa spes futurae beatitudinis, si pro hac fideli assertione
jugulemur. Non ergo quasi qui timeamus
perpeti, ideo sumus ista prosecuti: sed ne aliorum
impietatibus et crudelitatibus sanguis effusus Christianorum
diu piissimum vestrae principalitatis gravet
imperium. Maxime sub te, religiosissime Theodosi
auguste, qui mira devotione contra omnes haereticos

christianae religionis pia confessione conspiras, magnum
nobis apud Deum fore supplicium credidimus,
si apud te tam religiosum, tam piissimum imperatorem,
et Christo Deo divino ac plenissimo timore consecratum,
quem vere ad imperium Deus Christus elegit,
quae sunt verae fidei ac verae Ecclesiae taceremus.
Post hoc non ambigimus, quo sollicitus agas qua pater
imperii, ne in orbe Romano professae fidei communionisque
sinceritas affligatur. Quidquid in causa
sacrae fidei ac professae veritatis sanctius gesseritis,
tanto gloriosius et hic et in perpetuum Christi favore
regnabitis. Ego MARCELLINUS presbyter, optans felicissimo
imperio vestro securam quietem, et in regno
Christi et Dei perpetuam beatitudinem, piissimi imperatores.
Ego FAUSTINUS, qui non possum dignus

vocari presbyter Dei, optans ut et hic multos annos
clementissimae divinitatis auxilio feliciter imperetis,
et in futuro Christi Filii Dei regno perpetuam cum
sanctis beatitudinem consequamini, gloriosissimi
imperatores.
Ad has preces ita lex Augusta respondit: RESCRIPTUM THEODOSII PRO MARCELLINO ET FAUSTINO PRESBYTERIS.
Salve, Cynegi carissime nobis. Etsi nulla humanis
pectoribus major quam divinae legis debet esse reverentia,
nec adjici quidquam ad eamdem possit, cujus ambitiosa
praestantia, mundi terraeque moderatrix, omne
quod sub nobis esse voluit, favore omnipotentis Dei
propitiata custodit: tamen per Faustinum et Marcellinum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.