PL 13, col. 353

Epistolae (Damasus papa), J. P. Migne

est totus homo salvatus. Et ubi erit illud dictum
Domini, Venit filius hominis salvare quod perierat totum?
id est, in anima et in corpore, in sensu atque
in tota substantia suae naturae. Si ergo totus homo
perierat, necesse fuit ut id quod perierat, salvaretur.
Si autem sine sensu salvatus est, jam contra Evangelii
fidem invenietur non totum quod perierat esse
salvatum: cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini
mihi, quia totum hominem salvum feci. Quid
quod ipsius principalis delicti et totius perditionis
summa in hominis sensu consistit; primum enim
sensus hominis eligendi boni malique si non perisset,
non moreretur. Quomodo ergo praesumeretur
in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes
peccasse cognoscitur; nos autem, qui integros ac

perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae
Ecclesiae professionem, perfectum Deum perfectum
suscepisse hominem profitemur. Quapropter date
operam, ut intelligentia sanae doctrinae etiam eorum
sensus salventur, qui adhuc sensum salvatum esse
non credunt.
ITEM EX PARTE DECRETI.
Non nobis quidquam suppetere facultatis, quatenus
vobis nostra opera vel parvum refrigerium possint
afferre: licet magnum ex hoc, beatissimi, solatium
capiatis, si integritatem fidei nostrae noscentes,
in unum sensum vos congruere gloriemini; et
satis atque abunde, ut convenit, praesumatis pro
membris nos esse sollicitos. Ut enim Nicaeni concilii

fidem inviolabilem per omnia retinentes, sine
simulatione verborum aut sensu corrupto, nullo
modo Spiritum sanctum separamus; sed perfectum
in omnibus virtute, honore, majestate, deitate, cum
Patre conveneramur et Filio: itaque etiam plenitudinem
Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in
Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum
subsistentem, perfectum, id est integrum hominem
assumpsisse et salvasse confidimus.
Explicit haec epistola, vel expositio synodi Romanae
habitae sub Damaso papa, et transmissa ad Orientem;
in qua omnis Orientalis Ecclesia, facta synodo
apud Antiochiam, consona fide credentes, et omnes
ita consentientes eidem superexpositae fidei, singuli
sua subscriptione confirmant.
Meletius episcopus Antiochenus consentio omnibus

supra scriptis, ita credens et sentiens: et si
quis praeter haec sentit, anathema sit.
Eusebius episcopus Samosatenus consentio omnibus
supra scriptis, ita credens et sentiens: et si
quis praeter haec sentit, anathema sit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.