PL 13, col. 1057

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

At numquid paterfamilias, in magna domo,
argentea tantum et aurea vasa custodit? Nonne et
fictilia et lignea, et composita quaedam et refecta
dignatur? Nunc gaudeo, inquit Apostolus, quia contristati
estis ad poenitentiam [(II Cor. VII, 9)]
. Et iterum: Quia secundum Deum tristitia, poenitentiam, in salutem,
stabilem operatur
[(Ibid. 10)]
.
VI.
Sed poenitere non licuit. Nemo sine fructu imperat
laborem: Dignus est enim mercenarius mercede
sua [(Matth. X, 10; Luc. X, 7)]
. Numquam Deus non
poenitenti comminaretur, nisi ignosceret poenitenti.
Solus hoc, inquies, Deus poterit. Verum est: sed
et quod per sacerdotes suos facit, ipsius potestas
est. Nam quid est illud quod Apostolis dicit: Quae
ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: Et quaecumque

solveritis in terris, soluta erunt et in coelis [(Matth. XVI, 19; Joan. XX, 23)]
?
Cur hoc si ligare
hominibus ac solvere non licebat? An tantum hoc
solis Apostolis licet? Ergo et baptizare solis licet,
et Spiritum sanctum dare solis, et solis gentium
peccata purgare: quia totum hoc, non aliis quam
Apostolis imperatum est. Quod si uno in loco, et resolutio
vinculorum et sacramenti potestas datur;
aut totum ad nos ex apostolorum forma et potestate
deductum est; aut nec illud ex decretis relaxatum
est. Ego, inquit, fundamentum posui; alius autem
superaedificat [(I Cor. III, 10)]
. Hoc ergo superaedificantes,
quod Apostolorum doctrina fundavit. Denique
et episcopi, Apostoli nominantur, sicut de
Epaphrodito Paulus edisserit: Fratrem et commilitonem,

inquit, meum; vestrum autem apostolum [(Philip. II, 25)]
.
Si ergo et lavacri et chrismatis potestas,
majorum et longe charismatum ad episcopos
inde descendit; et ligandi quoque jus adfuit atque
solvendi. Quod etsi nos ob nostra peccata temerarie
vindicamus; Deus tamen illud, ut sanctis et Apostolorum
cathedram tenentibus, non negabit; qui episcopis,
etiam Unici sui nomen indulsit.
VII.
Plura scriberem, frater, ni et celeritate pueri
revertentis urgerer, et vel praesenti tibi, vel de
omni proposito confitenti, copiosiora servarem.
Nemo episcopum hominis contemplatione despiciat.
Recordemur, quod Petrus Apostolus Dominum nostrum
Episcopum nominarit; Sed conversi, inquit, modo ad episcopum et pastorem animarum vestrarum
[(I Petr. II, 25)] .
Quid episcopo negabitur, in quo
Dei nomen operatur? Reddet quidem illi rationem,
si quid perperam fecerit, vel si corrupte et impie
judicarit. Nec praejudicatur Deo, quo minus mali aedificatoris
opera rescindat: interea si pia illa administratio
est, adjutor Dei operum perseverat. Ecce
Apostolus ad laicos scribit: Si cui quid donatis, et
ego: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter
vos in persona Christi; ut non possideatur a satana;
non enim versutias ejus ignoramus [(II Cor. II, 10, 11)]
.
Si autem quod laici donant, Apostolus donasse se
dicit; quod episcopus fecerit, qualiter respuetur?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.