PL 13, col. 1058

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

Ergo nec baptisma, nec criminum remissio, nec innovatio
corporis, sanctae potestati ejus indulta est;
quia nihil propria usurpatione mandatum est, totumque
id ex apostolico jure defluxit. Scio, frater,
hanc ipsam poenitentiae veniam non passim omnibus
dari, nec ante quam aut interpretatio divinae voluntatis,
aut forsitan visitatio fuerit, relaxari. Magno
pondere magnoque libramine post multos gemitus
effusionemque lacrymarum, post totius ecclesiae preces,
ita veniam verae poenitentiae non negari, ut judicaturo
Christo, nemo praejudicet. Si apertius,
quid tu sentias, scripseris, frater; plenius instrueris.
EPISTOLA II. De Symproniani litteris.
Pacianus episcopus Symproniano fratri salutem.
I.
In quaestione prolixa, quantum potero brevitatem
sequar. Neque tibi, frater, sub interrogationis
bonae specie, occulta verborum tela jaculanti atque
objicienti, quae ipse machinare, aliquam vicem malitiae
repensabo. Orare pro persequentibus jubemur, maledicentibusque benedicere
[(Matth. V, 44)]
. Fraus
enim quasi vulpeculae, vis autem leonis est: utrumque
ab homine alienissimum; sed fraus odio digna
majore. Nam cum plus nocere credas, quasi ignarus
interrogas; cum docere te putes, simulas erudiri. Rabbi,
Dominum vocabant veteres Pharisaei, cum
aenigmata legis opponerent; Magistrum appellabant,
cum sibi omne magisterium vindicarent. Quidlibet
agas, frater, totum ex me simpliciter recognosces.

Malo imperitus, quam malitiosus intelligi: malo
fatuus quam callidus judicari. Quare prius quam rationem
fidei nostrae (de qua moveris) assignem,
accipe pauca de litteris tuis quas tractatui praetulisti.
II.
Refectum esse te dicis prioribus epistolis meis,
et statim addis me cum amaritudine respondisse
quae scripserim. Si amara reficiunt, quid dulcia
operentur ignoro; nisi quia, ut in medicinae poculis,
solet amarum magis quam dulce medicari. Sed
quaeso, litteras meas repetas, an aliquo felle respersae
sint, quid superbum, quid insuave responderim.
Plures me, ais, haereses nominasse, de quibus
nemo quaesierit. Age, quid tua si haereticus non
eras? Qui cum de fide nostra moveres quaestionem,

et doceri velle te diceres, scripsi ignorantiae causas
esse multiplices, quae vos potissimum haberet, ut
aperires, ne retexendis pluribus aestuarem. De Catholico
nomine multa respondi placide. Dixi enim,
nihil alterius interesse quid alius vocaretur. Ac si
vim nominis postulares, quodcumque illud esse mirificum,
seu unum in omnibus, seu unum super omnia,
seu quod ante non dixi, filius regis, id est populus
Christianus. Adeo certe non inditum nobis
quod per saecula tanta non caderet. Et sane gratulor
quod licet alios anteposueris, etiam circa nos assentiare
de nomine. Quid si negares? Natura clamaret.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.