PL 13, col. 1059
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
Aut si adhuc dubitas, taceamus. Ambo, quod vocabimur,
hoc erimus teste nominis vetustate. Caeterum
si pertinacius flagitaveris, vide ne tibi vir ille virtutis
exclamet: Quid interrogas nomen meum? Et
ipsum est mirabile [(Judic. XIII, 18)]
. Tunc addidisti
sane, unde Catholici nomen hoc traherent, non esse
reputandum; quia nec Valentinis si a Valentino,
nec Phrygibus si a Phrygia, nec Novatianis si a
Novatiano vocarentur, imputari solere.
III.
Hic tu graviter commoveris, et quasi aculeo
fixus erigeris; nam sic iratus exclamas: Numquid
Cypriano sancto viro hoc obest, quod populus ejus
apostaticum nomen habet, vel Capitolinum, vel
Syndreum? Conviciaris; et ecce non moveor. Horumne
aliquid appellati sumus? Interroga saeculum,
frater, totosque ex ordine annos; an nobis
nomen hoc haeserit, an Cypriani populus aliud quam
Catholicus nominatus sit. Numquam nomen ullum
ex his audivi. Jam vide, si vocari aliquis eo nomine
potuit, quod sibi nescit impositum. Quid ergo?
Maledicta sunt ista, non nomina; et maledicta irascentium,
maledicta petulantium. Quotvis et ego
vos possum appellare nominibus, si liceat irasci.
Cyprianum sanctum vocas, et populum ejus apostaticum?
Quomodo? si initium sanctum, et farina;
et si radix sancta, et rami [(Rom. XI, 16)]
. Egone apostaticus,
an Novatus? Novatus, inquam, patre prodito,
Ecclesia derelicta, partu uxoris effuso? Egone
apostaticus, an Novatianus, quem absentem epistola
episcopum finxit; quem consecrante nullo, linteata
sedes accepit? Verum ista posterius: interim ipsi
vos dicite quid vocemini. Negatisne Novatianos a
Novatiano vocari? Quodlibet nomen imponas, semper
istud haerebit. Scrutare totos (si videtur) annales,
et crede tot saeculis: respondebis Christianum.
Inquirente me genus sectae; Novatianum non inficiaberis.
Nec tamen ego Novatiani tui nomen accuso,
quod toties requisitum circumloquentibus lineis, et
operto quodam sinu claudis. Fatere simpliciter:
nihil est sceleris in nomine. Quid te toties interrogatus
abscondis? quid causam nominis erubescis?
Cum primum scripseras, Cataphrygem putabam.
Tune secundis quidem litteris confiteris? Meo invides
nomini, et tuum vitas? Vide qui sit pudoris in
causa, quae refugit quod vocatur.
IV.
Quae castigas et agis? Quasi ad rhetorem venerimus,
aut ars sit tractanda, aut de versibus Virgilii,
versus enarrarem? Cum plures haereticos nominassem,
addidi: Et quos fama recondit obscura.
Et unde tu hoc de Virgilii versu tractum putas, si
Virgilium omnino non noveras? Atqui nego, non
ex ordine versum posui. Dixi enim: Quos fama recondit