PL 13, col. 1060

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

obscura; ut loquentibus moris est, ex copia
sermonis humani dicere aliquid quod ante dictum
sit. Tu vero versum suo ordine sua compage repetisti.
Adeo Virgilium plus amasti, ut ne fas fieri putares,
si versum ejus infringeres? Et tamen ego a
parvulo didiceram. Quid mirum si in ea incidi quae
sciebam? In te, frater, tantus est labor, ut ea nunc
demum legas quae lecta quondam ab aliis erubescebas?
Latinis institutum, Latine loquentem tam accusare
debebis, quam Graece Graecum, quam Parthice
Parthum, quam Punice Poenum: Medis,
Aegyptiis, Hebraeis sua lingua est secundum copiam
Domini, qui eam in centum viginti ora modulatus
est. Poeticum versum episcopus dixit. Quid Paulus
Apostolus? Erubescit, cum Atheniensem illum versum

et dixit et comprobat? Nam in Actis Apostolorum
ita ponit; Quidam etiam secundum vos dixerunt:
Hujus namque genus sumus: cum igitur genus
simus Dei [(Act. XVII, 28, 29)]
. Et rursus ad Titum
dixit: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta,
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri [(Tit. I, 12, 13)]
.
Et addit: Testimonium hoc verum
est. Sic peccamus exemplo: nec rhetores sumus,
sed quamcumque vocem, copiam Dei credimus.
Latium, Aegyptus, Athenae, Thraces, Arabes, Hispani
Deum confitentur; omnes linguas Spiritus
sanctus intelligit. Tu ipse cur ais, Litteras tuas vivaci
cedro perlinam propter cariosos hostes musarum.
Quarum, oro, musarum? An quae invenerint litteras
et scripserint chartas quas tincae persequentur? Dic,

oro, frater, musae litteras repererunt? Nonne per
Dominum omnia, et a Deo omnia? Praeter illas
centum et viginti linguas, fuit adhuc alia musarum?
Hesiodus istud in Helicone mentitus est, sed Atheniensium
studio, quibus, ut Apostolus ait, nihil vacabat
nisi loqui [(Act. XVII, 21)] . Nos teste Apostolo [(I Cor. XIV, 10, 18)]
omnium vocum modos, omnium
genera linguarum a Deo inspirata retinemus. Ignosco
tamen, frater, si quid et tu de tuo auctore praesumis,
et Novatiani philosophiam per quam ille in
naufragium religionis incurrit, cum Hesiodi auctoritate
conjungis. Verumtamen Apostoli neminisse
debueras, qui ait: Videte ne quis vos decipiet per
philosophiam et inanem seductionem [(Coloss. II, 8)]
.
V.
Jam quale illud est quod Catholicis imputandum

putas, si quando vos reges aut imperia persecuta
sunt? Ergo e contrario vobis debuit imputari
quoties regum et persecutionem Catholici pertulerunt:
atque nostros pagani principes, persecuti
sunt. Vos Christianorum odia pertulistis? Sed
nostri magis questi sunt. Viderit qui hoc fecit, qua
mente, quo spiritu; pacemne an discordia procurarit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.