PL 13, col. 1061
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
Verum et si quidam eorum deliquerunt,
inquit, numquid fidem Dei destruunt
[(Rom. III, 3)]
?
Nec tamen tu querelam putes fuisse nostrorum. Sed
cum per nostram fidem Christiani principes esse
coepissent; ipsi principes Catholicae, hoc est suae
parti faventes proprio dolore commoti sunt; nisi
forte Danieli imputabitur quod a Dario vindicatus
est; aut Hesteri sanctissimae feminae, cum pro ea
dux regis occiditur; aut tribus pueris, quod propter
eos post experimenta flammarum, profanis et
incredulis rex Babylonius comminatur. Nonne Simonem
Petrus, judice astipulante, confundit?
Non Helima, favente Sergio, Paulus excaecat? Vindicatus
esset et Hierosolymis, si quid fidei ligatus
habuisset. Nescis servire ipsas innocentibus potestates,
et in bonum sanctis patribus ministrare?
Sicut Apostolus dicit: Principes non sunt timori
bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem?
Bonum fac, et habebis laudem ex ea per Dominum:
Minister enim est tibi in bonum [(Rom. XIII, 3, 4)]
. Et
tamen ego de nullo questus sum, de nemine vindicatus.
Nec impedire mihi Novatianos puto, quorum
parvitate si vellem atque defectu poteram gloriari.
Ecce plebem tuam imperatori nullus accusat, et
solus es. Oportet nos tamen omnes stare ante tribunal
Dei [(Rom. XIV, 10; II Cor. V, 19)]
. Quod unum scio,
quererentur Novatiani, si causa eorum esset ullis
grata principibus.
VI.
Utilius esset, ais, vincere quam placere. At
qui vincendi ardore ducuntur, contentione proficiunt.
Apostolus vero ait: Si quis autem videtur contentiosus
esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec
Ecclesia Dei [(I Cor. IX, 16)]
. Contra de studio placendi: Omnibus,
inquit, per omnia placeo, non quaerens
quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salventur [(I Cor.
X, 33)]
. Vos autem dum vestra non fratrum commoda
cogitatis, vincendo mavultis elidere, quam placendo
recreare. Malum bono vicisse, rationis est; caeterum
in quacumque causa velle superare, praesumptionis
insanae est. Non de Apostolico jure, sed de Graeco,
apud quos scriptum putatur, omnem morem Lacedaemoniorum
inflammatum esse cupiditate vincendi.
Sus quoque ille lutulentus, et insana tigris, quid
aliud velint nisi vincere quam placere? Vacare tibi
scribis; et ideo te contentiosa delectant. Mihi vero
catholicis negotiis occupato, post triginta ferme dies
litterae tuae traditae sunt, post alios quadraginta repetitae.
VII.
Irasci me ais; absit. Stimulari ut apem, credo
quae interdum aculeo mella defendit. Verum recole
utrimque litteras; jam videbis spiculisne an floribus