PL 13, col. 1079
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
locutus est aliquid vir illius gravitatis et meriti, sed
fundendas a peccatoribus preces docuit, et exomologesim
diligendam. Ipsa tamen Cypriani exempla
te permovent, quibus et Moysen et caeteros sanctos
non impetrasse commemorat, qui pro peccatoribus
postulabant.
XXIII.
Ain? Non vides Moysen pro quibus non impetraverit?
Reversus ad populum, quid audit in
castris? Voces ebriorum et cantus idolothyti personabant.
Adhuc perseverabat in nequitia populus,
adhuc in ipso crimine permanebat, ac poenitere non
noverat. Attamen quis tibi nostrum dixit, quod Moyses
non impetraverit? Dixerat quidem illi Deus; Deliquit
ante me, delebo eum de libro [(Exod. XXXII, 33)]
.
Dixerat tamen auctoritate judicis et Domini potestate;
sed vide quam cito reflexerit sententiam, adversus
populi malitiam irrogatam. Ausculta. Propheta
statim, ibidem: Et precatus est, inquit, Moyses in
conspectu Domini Dei sui; Quare, Domine, irasceris ita
in populum tuum? et reliqua [(Ibid. 21)] . Item infra: Et propitius factus est Dominus de malignitate quam
dixerat facere populo suo
[(Ibid. 14)]
. Vides lenitam
esse iram Dei? Vides offensam esse placatam? Et
pro populo non rogavit, nec quod fecerat poenitenti.
XXIV.
Sed Noe, inquis, et Daniel, et Job, filios
et filias liberare non potuerunt. Et hoc tale est: si
pro non rogantibus petant; si pro perseveranti in
crimine deprecentur; si non singulos, si non paucos,
sed millia multa defendant. Caeterum Noe domum
suam a ruina publica liberavit; et Job recepit cuncta
quae perdidit; et Daniel instantem illum sapientibus
Babyloniae gladium oratione decussit. Lot certe pro
salute oppidi, Paulus pro vectoribus navis orat. Sic
absolvuntur a justis, qui poenitere noverunt. Postremo
vel illud aspicio quod scriptum ait: Ipsi soli
salvi erunt [(Ezech. XIV, 20)]
. Qui illi? Ipsi utique qui
pro peccatoribus deprecantur, impune pro talibus
postulabunt. Et cur Ecclesiam damnas? cur pro
poenitentibus prohibes deprecari; si etiam pro his
petere licet, quo quibus non licet impetrare? Lege
igitur diligentius Cyprianum meum: lege totam de
Lapsis epistolam: lege aliam quam ad Antonianum
dedit; ubi exemplis omnibus Novatianus urgetur:
jam scies quid de poenitentium curatione pronuntiet.
Cyprianum loquor, vestra oppugnantem et catholica
jura retinentem. Tertullianum post haeresim (nam
multa inde sumpsistis) ipsum epistola sua, et ea ipsa
quam catholicus edidit, audies confitentem, posse
Ecclesiam peccata dimittere.
XXV.
Vides ergo Ecclesiam esse reginam in veste
aurata et variegata [(Psal. XLIV, 10)]
; multorum utique
corporum, multorumque populorum varietate compositam.
Non est coloris unius ista pictura, nec in
uno habitu emicat tanta diversitas. Pars illa indumenti
tegit, ista componit. Nonnulla pectori adhaeret,
aliqua ultimo sinu trahitur, et inter vestigia