PL 13, col. 1080

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

ipsa sordescit. Quaedam, purpurae martyrum comparatur;
aliqua, serico virginali; nonnulla, sinu
plicante, subsuitur, aut acu inserente reparatur. Alius enim sic, alius autem sic
[(I Cor. VII, 7)]
; et tamen
una, in omnibus, regina componitur. Ergo eadem
fecunda vitis et locuples, plures habens ramos,
multo palmitum crine distentior; nihil ne ex istis
hiberno frigore laboravit? nihil asperas grandines
pertulit? nihil torridas incusavit aestates? Asperior
est haec gemma palmitibus, ista fortior, illa sincerior;
haec se diffundit in fructus, haec in solas exuberat
frondes. Vitis tamen ubique formosa. Mater
haec adolescentularum, quarum non est numerus [(Cant. VI, 7)]
.
Calculare denique si potes catholicos
greges, et duc in digitos nostrae plebis examina.

Nec illa modo quae toto orbe diffusa sunt cunctis
plena regionibus; sed haec, frater Symproniane,
quae tecum in proximis finibus et vicina urbe consistunt.
Contemplare, quot nostros unus aspicias,
quot meorum populis solus occurras. Nonne ut
stillicidia, fontibus magnis? nonne, ut ab oceano
quaedam gutta, sorberis? Dic, dic an istae adolescentulae
ex vestra plebe generentur, an tu solus has parias.
Nostra est, inquam, ista regina electa matri
suae atque perfecta [(Ibid., 8)]
. Nihil quippe electum,
nisi melius et majus ex alio; nihil perfectum potest
esse, nisi plenum.
XXVI.
Jam et illud attendite, an haec potissimum
aedificata sit: In fundamentis prophetarum et apostolorum
ex ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes.

II, 20). Si ante te coepit, si ante te credidit, si a
fundamentis prioribus non recessit, si non illa migravit,
si non a reliquo corpore separata suos sibi
magistros et propria instrumenta constituit, si quid
insolitum argumentata est, si quid novi juris invenit,
si corpori suo repudium pacis indixit: plane tunc a
Christo recessisse videatur, tunc extra prophetas et
apostolos constitisse. Haec igitur erit domus magna,
locuples omnium diversitate vasorum, in qua purum
refulget aurum, in qua ductile lucet argentum; verum,
quae etiam lignea sicut scriptum est [(II Tim. II,
20)] , et fictilia vasa dignatur. Magna enim domus
multos movet usus, opera diversa sollicitat. Non solum
quaerit argentum, nec aureo tantum delectatur
ornatu. Subinde plus decet magna, contemptus; et

inter nobiles ambitus, exigua quoque jocunda sunt.
Nullus artifex opera sua despicit, nec vilia sibi putat
esse quae fecit. Et unde pro peccatoribus passum
putas Christum, nisi quod perdere noluit quidquid
ipse formavit? Unde illum putas hodieque interpellare
pro miseris, nisi quod modicum, eumque et
despectissimum, non repellit; neminem, ex his quos
acceperit, perditurus; ligneo licet ac fictili comparentur,
atque ita in domo sua omnia vasa componit?
XXVII.
Tandem, frater Symproniane, non pigeat
esse cum multis; tandem libeat reduvias Novatianorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.