PL 13, col. 1088

Paraenesis (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

cauponando, mercando, rapiendo; foris lucra, intus
libidines aucupando; nihil agendo simpliciter,
nihil pauperibus largiendo, nihil fratribus remittendo.
Ne haec quidem quae videri etiam a sacerdote
possunt, et episcopo teste laudari; ne haec quidem
quotidiani servamus; flere in conspectu Ecclesiae,
perditam vitam sordida veste lugere, jejunare, orare,
provolvi: si quis ad balneum vocet, recusare delicias:
si quis ad convivium roget, dicere: Ista
felicibus, ego deliqui in Dominum, et periclitor in
aeternum perire: quo mihi epulas, qui Dominum
laesi? Tenere praeterea pauperum manus, viduas
obsecrare, presbyteris advolvi, exoratricem Ecclesiam
deprecari, omnia prius tentare quam pereas.
XI.
Scio quosdam ex fratribus et sororibus vestris

cilicio pectus involvere, cineri incubare, jejunia sera
meditari; et non talia, fortasse, peccarunt. Quid de
fratribus loquar? Caprae ferae, ut dicunt, remedia sua
noverunt: confixas quippe, audio, venenatis sagittis,
saltus peragrare Dictaeos, quoad dictami caule detonso,
salutarium virulento latice succorum, pulsa
decutiant tela corporibus. Nos ignita diaboli spicula
nullo poenitentiae succo, nullo exomologesis gramine
repellimus. Excaecatos hirundo pullos novit oculare
de sua chelidonia: nos, lumina mentis amissa, nulla
malae tractationis radice curabimus? Ecce nec capreis,
nec hirundini homo similis, caecitati suae
invidet et dolori. Considerate nunc, fratres, quid in
fine promisimus: quis fructus, haec opera; vel contra,
quis exitus consequatur. Peccatoribus delicatis et

poenitentiam non agentibus, spiritus Domini comminatur
et dicit: Dilectum veritatis non receperunt ut
salvi fierent: ac propterea mittet illis Deus operationem
erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes
qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitiam [(II Thess. II, 10, 11)]
.
Item Apocalypsis de meretrice sic
loquitur: In quantum clarificavit se et delicias exercuit:
tantum date ei tormentum et luctum [(Apoc. XVIII,
7)]
. Et apostolus Paulus: An ignoras, quoniam bonitas
Dei in poenitentiam te perducit? Tu autem secundum
duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die irae, et
revelationis justi judicii Dei [(Rom. II, 4, 5)]
. Timete
igitur, dilectissimi, justa judicia: omittite errorem,
damnate delicias: properat jam tempus extremum:
tartarus et gehenna laxatos impiis sinus pandunt.

Post animarum tempestiva supplicia, redivivis quoque
perpetua corporibus poena servatur. Nemo Tityi
jecur credat, et Vulturem poetarum. Ipse sibi materiam
recrescentium corporum reparat ignis aeternus.
Attendite, si non creditis: aquarum impetus qui
ignibus furit, supplicio nutriente reparabitur. Si de
cruciatu exomologesis retracti, gehennam recordemini
quam vobis exomologesis exstinguet. Vim ejus
et de praesentibus aestimate; cujus fumariola quaedam,
maximos montes subterraneis ignibus decoquunt.
Aestuant indefessis flammarum globis Aethna

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.