PL 13, col. 358

Epistolae (Damasus papa), J. P. Migne

et Vigilio, Ambrosio, antiquo auctore Sermon.
de Tempor. 129, olim Augustiniano, nunc in appendicem
rejecto, tom. V, Serm. 233, ubi ex ejus anathematismis
plures recitantur, Arnobio Juniore, Isidoro
in Codice canonum Ecclesiae Hispanae, Paulino
Aquileiensi, Tricassino concilio, atque aliis deinceps:
ex Graecis vero, ut recentiores praeteream, praeter
Theodoretum, concilio Constantinopolitano, ut ego
quidem puto, et Nazianzeno. Cum igitur ob eam causam
saepe transcriberetur, fieri non potuit, quin varia
nunc sit mss. codicum lectio, sive casu, sive temere,
ac pro cujusque ingenio; cujus vel praeter ea quae
ego observavi, non unum exemplum attulit Petrus
Coustantius ex codicibus, quos ille pro exquisita sua
diligentia inspexit. Ejus itaque exemplar in hac editione

ego secutus sum, tum quod illud ad Graecum a
Theodoreto ad nos transmissum, tum vero ad Quesnellianum
magis accedat, qui duo rivi sunt omnium,
judicio meo, fonti proximiores, ac facile ob eam causam
puriores: si quis enim mss. codices consulere omnes
velit ac referre, cum ingens eorum copia sit, vel
improbum et non necessarium laborem sustineat necesse
est, vel incertus judicii sit, utrum ex iis eligat,
quamquam Vallicellano codice aliquando usus sim,
quod ille ad manus fuerat.
CONFESSIO FIDEI CATHOLICAE.
Post concilium Nicaenum, quod in urbe Roma
concilium congregatum est a catholicis episcopis,
addiderunt de Spiritu sancto. Et quia postea is error
inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere

Spiritum Sanctum factum esse per Filium.
I.
Anathematizamus eos, qui non tota libertate
proclamant, cum Patre et Filio unius potestatis esse
atque substantiae.
II.
Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur
errorem, eumdem dicentes Patrem esse,
quem Filium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.