PL 13, col. 39

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

quoque per eum facta dicit universa, ut eum asserat
ex nullis exstantibus substitutum, quia praesumpsit
non vere de Deo Patre genitum: et inde est, quod
ita vult habere persuasum, Christum Deum quidem
esse, sed non verum, cui initium deputetur; et filium
quidem ita, ut factus intelligatur esse, non natus.
Si quidem non vere de patre natus est, sed de
nihilo substitutus; ob hoc quoque et mutabilem
credit, quia in fide ejus non vere Deus, non verus
filius est: et ut hos impios sensus apud ignaros vel
simplices commendet, adhibet quoque, ut sibi videtur,
Scripturarum divinarum testimonia, dicens ex
persona Sapientiae probatum, Dominus creavit me
initium viarum suarum in opera sua [(Prov. VIII, 22)]
.
Christum autem sapientiam esse Apostolus quoque

confirmat dicendo, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam [(I Cor. I, 24)]
.
Constat ergo Christum, qui
est, Apostolo interprete, sapientia, esse creaturam: (et
jam, inquit,) consequens est, ut non sit verus Deus,
qui sit creatura: jam nec verus filius, qui non sit a Deo
genitus, sed creatus: erat ergo, quando non erat.
II.
Haec sunt nequitiae arma proposita, adversus
quae ire provocamur, ut assertionis adversae propaletur
impietas; non quidem, ut diximus, nostro
ingenio, sed gratia Dei adjuvante semper pios conatus.
Tu modo, quaeso ne squalido sermone fatigeris,
sed rerum intenta virtutibus, da calculum veritati.
Hoc autem non ut librum scribimus, sed quasi
cum praesente adversario certis disputationibus dimicamus.
Et imprimis contra hoc quod dicunt, Erat

quando non erat, occurrendum est, quod semper
fuerit; et opponendum de Evangelio testimonium,
dicente Joanne, In principio erat Verbum [(Joan. I, 1)]
.
Sicut enim Christus Dei sapientia et Dei
virtus est, ita et Dei Verbum est. Cum ergo ait, In
principio erat Verbum, quomodo Ariana impietas
dicit, Erat quando non erat? In principio, inquit, erat
Verbum; non dixit, In principio factum est Verbum:
et utique quod in principio erat, semper fuisse credendum
est. Si enim, ut putat impietas, factura est
filius; sine dubio Scriptura divina hoc ipsum quod
factum est principio prodidisset, ex illa utique institutione,
qua et Moyses locutus est dicendo: In principio
fecit Deus coelum et terram. Si enim et filius Dei
factura esset, dixisset Joannes, In principio factum

est Verbum. Sed praevidens evangelista, magis autem
Spiritus sanctus per evangelistam, futuros impiae
mentis homines, qui dicerent de filio, Erat quando
non erat, ideo sic coepit: In principio erat Verbum;
nihil enim illo anterius est, qui invenitur ante principium.
Scripturae divinae ob hoc editae sunt, ut secundum
illarum sensum nostram fidem dirigamus,
non ut nostros sensus illarum sacris dictionibus inseramus.
Viderit, si sunt quaedam capitula, quae
sui obscuritate dare putantur occasionem ambiguitatis;
certe in hoc capitulo nulla ambiguitatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.