PL 13, col. 38

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

non trepidet confiteri, exemplo illius evangelici latronis,
qui quo die confessus est Deum, ipso die
meruit cum eo in paradisum, quem confessus fuerat,
introire. Incipiamus ergo, obedientes religiosissimis
praeceptis tuis, collidere cum adversario, non quidem
de nostris viribus praesumentes, sed habentes fiduciam
de praesidiali patrocinio Salvatoris, adversus
quem more gentilium et furore Judaeorum, bellum
exagitat impietas haereticorum. Sed quia in his quae
scribere dignata es ex persona haereticorum, vidi
plurima esse confusa, ut videreris mihi non plenius
nosse quae asserant Ariani; melius opinatus sumpsi
primum liquido palam lacere quomodo credant, et
quomodo sub ambiguitate sermonis simplices animas
capiant; et tunc maxime, cum sub communi confessione

impia sua verba commendant: quia et tunc
demum ad solutionem fidelis responsio manifesta est,
si prius sacrilegae sectae impia tergiversatio propaletur.
CAPUT PRIMUM. De professione impia Arianorum.
I.
Ariana impietas asserit multa nobiscum quidem
iisdem sermonibus, sed non iisdem sensibus
(confitetur), cum ad divinae fidei confessionem vocatur.
Nam iisdem quibus et nos vocibus personat
Deum Patrem, et Deum Filium, et omnia a Deo Patre
per filium facta, et filium ante saecula genitum. Sed
cum nobiscum per haec verba concordet, nihilominus
sacrilegis verborum interpretationibus a piis Ecclesiae
catholicae sensibus abrumpit, ita dicens patrem,

ut non vere genuerit: ita filium quoque pronuntians,
ut apud eum adoptione, non natura sit filius,
id est, ut aliunde ad filii nomen assumptus, non
vere de Deo Patre sit genitus. Nam licet et ante saecula
filium natum esse fateatur, tamen ei initium
tribuit dicendo, Erat quando non erat. Sed et sic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.