PL 13, col. 37

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

Reginam te orbis Romanus suspicit: et quia jam
nihil est, quo amplius credere debeas in rebus humanis,
sublimitatibus non contenta terrenis, sacra
in Deum fide coelestia desideras possidere, quae verus
Filius Dei, in se pie credentibus pollicetur. Et
haec quasi una de sapientissimis elaboras, intelligens
omnem hanc regni sublimitatem nihil profuturam,
si non ad coelestem gloriam consequendam verae fidei
cognitione et defensione contendas. Et tamen
apparet, quam grata sis in Christo Deo et Domino
nostro, qui vobis hoc regnum tribuit; cum sollicita
interrogatione perquiris, quomodo capitula illa solvantur,
quae ab Arianis adversus Catholicos sacrae
legis interpretationibus opponuntur. Habens affectum

verae fidei, cupis, prout possibile est, intelligere,
quod fideliter credis. Quia et tunc magis anima religiosa,
velut divinis epulis pascitur, cum quod credit,
intelligit. Sed et cum exsecreris impias voces haereticorum,
tamen religioso studio instrui adversus eos
desideras, ut et rationem jam respuas: ne hoc quod
exsecraris, quasi ex regni potentia, praesumptionis
videatur esse, non probationis. Sed huic tam pio,
tam necessario et pulcherrimo desiderio tuo, etsi me
imparem vides, tamen ut resistens obviam venire
non audeo. Confiteor enim quod hac me inhabilis
conscientia, et imperitia squalidi sermonis suffundit,
ut taceam: hac fervor fidei, periculum credit esse
si taceam: quomodo enim periculum non videtur, si
adversus hostem impium provocati conscientia eloquendi,

quae verecundia, quasi terga vertamus? Maxime,
cum in causa fidei non sermonum sublimitas
requirenda est, quando ipsa sola testimonia divina
sufficiant, quae potius operantur, quam quaevis fecundior
eloquentia. Sed nec vitiorum conscientia cogitanda
est, quando potius relevatur, si primo Deum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.