PL 13, col. 41
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
ipsum omnia facta ait apostolus Paulus scribens: Quia in ipso creata sunt omnia, sive quae in coelis, sive
quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive
dominationes, sive principatus, sive potestates; omnia
per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes [(Coloss. I, 16, 17)]
.
Ergo ipse semper est, per quem
et in quo omnia facta sunt. Sed et Hymnidicus cantans
ait: Omnia in sapientia fecisti [(Psal. CIII, 24)]
. Non tamen
ipsam dixit factam esse sapientiam: quia et
Apostolus cum dicit, et ipse est ante omnes, factum
negavit. Si enim eum qui non erat, factum credi voluisset,
ita posuisset, et ipse factus est ante omnes: at
cum dicit et ipse est ante omnes, omnibus dedit initium,
quorum anterior, immo et factor est: ipse
vero sine initio est, qui ante omnes non factus, sed
esse memoratur. Item Apostolus: Unus, inquit, Deus
pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus
noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per
ipsum [(I Cor. VIII, 6)]
: et heic cum dicit per Christum
esse omnia, apertissime factorem discrevit a factis,
nec posse intelligi naturam facturae in eo qui
fecit omnia.
V.
Sed videamus si et Moyses hoc idem docuit,
quod apostoli annuntiaverunt, id est, omnia ex Deo
facta esse per filium. Inter caetera, cum fabricam
mundi refert, ait: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in
medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et
factum est sic. Et fecit Deus firmamentum, et divisit
Deus per medium aquae [(Gen. I, 6)]
. Cum dicit, Et
dixit Deus, Fiat firmamentum, in dicente patris intelligenda
persona est: cum autem dicit, Et fecit
Deus, in faciente filii intelligenda persona est. Nam
si non putas ita intelligendum, apostolica periclitabitur
assertio, dicens: Unus Deus pater, ex quo omnia
et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus
Christus, per quem omnia et nos per ipsum: nisi enim
totam fabricam mundi per filium factam esse credideris,
immo et omnia invisibilia sive et visibilia,
quemadmodum in fidem recipis vocem Apostoli dicentis: Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem
omnia,
et illud quoque quod supra retulimus, quia in
ipso creata sunt omnia, nec non et illud, Omnia in sapientia
fecisti? Sed et hoc Joannes prosecutus est: Omnia per ipsum facta sunt:
quomodo omnia, si negas
de filio Dei dictum, et fecit Deus firmamentum:
Et divisit Deus per medium aquae? Ergo et Moyses
factorem inducit filium, non factum. Si enim factum
sancto Spiritu revelante didicisset, inter caetera quae
facta describebat, ipsum quoque prius factum esse
memorasset.
VI.
Sed absolutius inferius prosequitur, ubi jam
fabricati mundi incola faciendus est: Et dixit Deus,
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
. Non est enim unius personae
dicere, faciamus ad imaginem et similitudinem nostram,
sed neque diversae deitatis. Nam pluralitas