PL 13, col. 42

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

horum verborum, id est faciamus, et nostram, patris
et filii personas significat. Quod autem singulariter imaginem
dicit, una deitas, una virtus utriusque
personae manifestatur. Si creatura est Christus quomodo
in opera Deo consors adhibetur? ad ipsum enim
dicitur, faciamus. Si non est verus filius, quomodo
una illi cum patre imago est? Adoptivus filius non
habet imaginem adoptantis: potest quidem habere
munificentiam, non autem potest imaginis habere
naturam. Scio quidem esse discretiones imaginum,
quas nunc exsequi longum est, et non necessarium.
Sed quod facit ad causam, vindico, dicens: Hoc in
loco nulla discretio est imaginis, ubi patris et filii
una imago perhibetur. Non enim dixit, Faciamus ad
imagines nostras, sed, ad imaginem nostram. Et ne
forte stupida mente, o quisquis ille es haereticus,

usurpares etiam de una persona dici potuisse faciamus,
ut scilicet apud se cogitantis affectio sit,
non designatio personarum; subsequitur, et fecit
Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum [(Ibid.
27)]
. Quae coram in luce posita sunt, si quis non
videt, caecus est: Deus, inquit, fecit, ad imaginem
Dei fecit. Nonne apertissimum est, quod jam
tunc Spiritus sanctus per Moysen evangelica sacramenta
tractabat dicens, Deum et Deum, non tamen
duos deos, quia una imago est patris et filii? Et, o
quam prospecte omnia edita sunt! Deum et Deum
sacra Scriptura pronuntiat, ut Sabellium excluderet
defendentem patris et filii unam esse personam: et
ne duos deos introduceret, inter verba quibus pluralis

significatio personarum est, unam imaginem
inseruit. Hoc ita esse invenies, intendens testimonio
dicenti, Faciamus hominem ad imaginem nostram.
Quid agis, impietas Ariana? Si creatura Christus
est, quomodo creaturae et creatori una imago est?
VII.
Sed ne iterum Arius sub occasione personarum,
diversitates induceret naturarum, diversitas
naturae non admittit unius formae communionem.
Multae sunt voces in libris Moysi, quibus redargui
possint impii in filium, immo et in patrem: nam
quomodo non et in patrem haec tendit impietas, quae
profano spiritu exercetur in filium, cum patri adimunt
quod vere patris est, auferentes filio quod
vere filii est: quomodo enim pater est vere, qui
secundum ipsos non genuit? quomodo Christus vere

filius est, quem negant vere de ipso generatum? Sed,
ut dixi, multae sunt voces in libris Moysi, quibus
redargui haec eorum possit impietas: sed quia haec
ipsa non studio librum scribentis exsequimur, sed
veluti in scheda certas summas quasi properantes
delimamus, ut tuo qualitercumque videamur obedisse
praecepto, caeterae voces praetereundae sunt,
maxime quia in divinis vocibus non numerus testimoniorum,
sed auctoritas requirenda est; quae idonea
est etiam si una voce proferatur. Sufficit interim
de hoc uno capitulo Moysen concordasse cum Evangeliis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.