PL 13, col. 43

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

et apostolis. Deum et Deum praedicat Moyses:
sicut superius testimonium loquimur de Genesi, ita
et Joannes Deum et Deum annuntiavit dicens: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
. Nemo dixit duos
deos, licet Deum et Deum diceret: nemo non unam
imaginem patris et filii annuntiavit, et ideo unum
Deum novit dicere in confessione fides catholica:
non tamen ut per confessionem unius Dei filius negetur
esse quod Deus est: quia sicut pater Deus est,
ita et filius Deus est: nam si non sicut pater Deus
est, ita et filius Deus; quomodo illis una imago est
secundum Moysen? vel quomodo secundum Paulum,
in forma Dei Christus est aequalis existens Deo?
VIII.
Sed et Joannes cum Verbum Deum asserit

in principio apud Deum esse, non extra Deum esse;
per hanc Verbi Dei a Deo inseparabilitatem idem
mihi videtur significare, quod in significantia imaginis
et formae est. Nam si per unam imaginem eamdemque
formam, patris et filii inseparabilitas ostenditur,
cur non cum Joannes Dei et Dei inseparabilitatem
annuntiat per hoc quod ait, et Verbum erat
apud Deum, et hoc erat in principio apud Deum,
unam imaginem eamdemque formam patris et filii significasse
credatur? Plane hic sensus videatur ambiguus,
si non idem evangelista hoc ipsum paululum
infra apertius prosecutus est dicens, et vidimus
gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre [(Ibid.
14)]
: sicut una imago, eademque forma, ita et
gloria non alia est filii, quam quae patris est. Interea

qui Christum de adoptione filium dicis, quomodo
intelligis gloriam ejus quasi unigeniti a patre? Quod
si plures esse Dei filios, de adoptione profiteris: quod
si et Christus adoptivus est, quomodo unigenitus a
patre est, cum non sit unigenitus existentibus quoque
aliis per adoptionem filiis? Quod si vere unigenitus
a patre est ideo quia ipse solus de ipso vere
patre generatur, quomodo adoptivus asseritur, cum
adoptivus inter plures adoptivos proprietatem unigeniti
a patre habere non possit? Sed etsi adoptivi
sunt, de nullo tamen eorum dictum est, et vidimus
gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Sed de
Christo solo dictum est, et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a patre: non ergo adoptivus
est, de quo hoc dicitur, quod de adoptivis dici non

potest. Et merito illi una imago cum patre est, quia
ipse solus unigenitus a patre est. Quid ergo mirum,
si in filii imagine patris imago signatur? Ideo et ipse
Salvator dicebat, Qui me videt, videt et patrem [(Joan. XIV, 9)]
:
non hoc, ut Sabellius, dico quasi se
ipsum patrem dicat esse, qui sit et filius. Confiteor
enim patrem esse, qui genuit: filium vero esse, qui
natus est. Sed cum dicit, Qui me videt, videt et patrem,
sicut patris et filii non unam ostendit esse personam,
ita unam ostendit esse deitatem; cum in patris
et filii substantia nulla diversitas invenitur.
IX.
Iterum in hoc quoque loco dicam, si creatura
est filius, quomodo qui videt filium, videt et patrem?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.