PL 13, col. 50

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

vacuum miserimus, tamen adhuc in Dei gratia repetendum
nobis est, et impudens eorum frons
illa quae est sine signo Domini, crebris testimoniorum
lapidibus elidenda est; ut, etsi non caro eorum effundit
cruorem, multis effossa vulneribus tamen
vel pudor suffusione sanguinis erubescat, si etiam
ex iis quae illorum esse scripseras, opprimantur.
Haec verba haereticorum ais esse. Ex nihilo, inquiunt,
Deus sibi filium fecit. Si fecit eum ex nihilo,
creatura est, et non filius. Et quid est, quod filium
dicis, quem creaturam esse confirmas, cum dicis eum
factum ex nihilo esse? non ergo potes et filium eum
dicere et creaturam: filius enim ex nativitate consistit,
creatura vero ex factura. Quid tibi contraria profiteris?
unum elige de duobus: dic aut filium vere filium,

aut creaturam vere creaturam. Si ita filium
dicis, ut vere filium dicas, negasti eum esse creaturam.
Et quomodo de nihilo factum eum esse dicis,
quem vere filium confiteris? Si autem dicis eum vere
esse creaturam, cur eum filium nominas, cum in eo
istius nominis abneges veritatem?
II.
Sed (de) vivis lapidibus divinae vocis percutiamus
frontis ejus impudentiam. Tu dicis eum esse
creaturam: ego dico eum esse filium: quis inter nos
de professionis veritate pronuntiet? puto, quod libenter
habeas, ut ille judicet, a quo tu, renuentibus
nobis, factum dicis Christum ex nihilo. Audiamus
ergo quid de coelis ipse pronuntiet. Hic est filius
meus dilectus, in quo mihi bene complacui [(Matth.
III, 17)]
. Numquid dixit, Hic est quem ego feci ex nihilo?

Et vide, quia hoc tunc primum dixit, quando
Jesus ut homo accessit ad baptismum: et, puto, non
alia ratione quam quia poterat credi non esse filius
Dei, qui corporeus videbatur, et inter caeteros homines
ipse quoque ut homo peccator veniebat ad baptismum,
cum peccata propria non haberet. Ne ergo,
(cum) sacramentum baptismatis in homine assumpto
consummat Jesus, non vere Dei filius crederetur,
clamat de coelo Pater, Hic est filius meus dilectus.
Intellexerat quidem et Joannes suum illum esse
Dominum, quando et venienti ad baptismum ait; Ego a te debeo baptizari, et tu venisti ad me
[(Matth.
III. 24)]
? Sed ne forte apud alios Joannis testimonium
non tam magnum videretur, ut vinceret fidem
carnis et humilitatis in Christo, et omnia omnino

quae per carnem ejus agebantur; ipse quo nemo major,
ipse quo nemo melior cognitor, dat testimonium
de coelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo
bene complacui. In quantum enim manifesta fides
erat circa carnem Salvatoris, in tantum et manifesta
fides esse debuit circa deitatem Salvatoris: tunc
enim et verus Deus est, si sit et verus filius. Carnem
quidem ejus, vel potius hominem dicam, nemo ambigebat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.