PL 13, col. 51

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

quia nec ambigi poterat: sed illud quod in
homine erat, et natum cum homine, quia videri per
naturam non poterat, ne esset incertum, voce et
quasi digito patris ostenditur dicentis: Hic est filius
meus dilectus, in quo bene complacui; et interea
pari auctoritate fides utriusque substantiae, id est,
Dei et hominis commendatur in Christo. Hominis
enim in se fidem Dei filius ipse signabat per conceptionem
et partum Virginis, per infantiae vagitum,
per cunas et in volumenta, per ipsa matris ubera,
per ipsa materni lactis alimenta, per incrementa
corporeae aetatis, per hoc ipsum quod venit, ut baptizaretur.
Vides quomodo interim usque ad baptismum
expressit in se hominis veritatem, tanto
pressius hoc agens, quanto et difficilius credi poterat,

Deum (in) hominem fieri. Et ne forte ad hoc
coactum putes, et non sponte filium Dei, filium quoque
factum esse hominis, audi Apostolum dicentem
de eo: Qui cum in forma Dei esset constitutus, non
rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens [(Philipp.
II, 6, 7)]
. Si ergo semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens, non coactus est, sed sponte factus (est)
filius hominis, existens in forma Dei, Deo aequalis.
Habes igitur filium exprimentem in se fidem hominis.
III.
Item videamus fidem in eo divinitatis expressam:
et licet sufficienter supra de fide ejus divinitatis
expressum est, et adhuc sint alia quoque multa
copiosiora quibus fides divinitatis apparet; tamen
illa nunc taceo: sufficit enim mihi si fidem divinitatis

in Christo solus interim pater ostendit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui.
Quid ais, haeretice? credis sine dubio Christo, quod
se filium hominis fecerit: quis censes de patre?
estne veridicus apud te, cum Christum filium suum
esse testatur? (si non) credis patri, cum Christum
filium suum esse testatur, jam majoris apud te auctoritatis
est Christus, cui de fide in se hominis credis;
et minus idoneus est pater, cui de filii testatione
non credis. Et quomodo patrem majorem Deum vindicas,
cujus vocem quasi minimi depretias? vel quomodo
Christum Deum minorem asseris, cui tantum
credis, quantum nec ei, quem majorem praedicas?
Magnus iste honor tuus est quem patri defers, ut
ei non credas de filio suo profitenti. Qui tamen iterum

et alibi profitetur illum suum filium esse, quando
cum apostolis Petro et Jacobo et Joanne Dominus
ascendit in montem, et refulsit facies ejus sicut
sol [(Matth. XVII, 2)]
. Percutiat iterum divinum testimonium
tuae frontis impudentiam: Et ecce, inquit nubes lucida inobumbravit eos: et ecce vox de nube dicens:
Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.