PL 13, col. 52

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

ipsum audite
[(Ibid., 5)]
. Certe Moyses et Elias
pariter videbantur cum eo loquentes, quos utique de
adoptione factos esse filios Dei negare non potes: et
quomodo de solo Christo vox divina testatur dicens; Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui:
ipsum audite?
Si enim et Christus de adoptione filius
est, cum staret inter duos filios adoptivos, dixisset
utique, « Et hic filius meus est, » ne Christus solus
filius esse crederetur: at cum dixit, Hic est filius
meus dilectus, adoptionis filios separavit, ut proprietas
verae nativitatis in Christo solo filio crederetur.
Sed non sufficit ut Christum tantummodo filium suum
esse profiteretur; addidit etiam quod vero filio debebatur,
dicens, ipsum audite. Magnam, immo et
parem sibi auctoritatem ostendit in filio, cum ita

audiendus est filius, ut audiendus et pater est: Ipsum,
inquit, audite. Quidquid ergo jam dixerit
Christus, audiendus est. Et videamus, si nusquam se
dicit esse filium Dei, si nusquam se Deum patrem
habere profitetur. Ipsius vox est: Ommis plantatio
quam non plantavit pater meus, eradicabitur [(Matth.
XV, 13)]
. Et iterum: Domum patris mei fecistis domum
negotiationis [(Joan. II, 16)]
. Alibi quoque: Et tu
credis in filio Dei [(Joan. IX, 35)]
? Numquam praesumeret
dicere, Pater meus, patris mei, et tu credis in
filio Dei, nisi esset confidentia naturae, quae vindicat
vocabulum veritatis in patre, de conscientia propriae
nativitatis. Quid enim insolenter ille loqueretur, Qui semetipsum humiliavit factus obediens usque ad mortem crucis.

IV.
Sunt et alia testimonia plurima: sed nos nunc
non librum scribimus ut omnia prosequamur, sed
causa brevitatis paucis testimoniis summas claudimus,
ut vox illa obruatur, quae negat Christum esse
filium Dei. Sane dicit se Christus filium quoque esse
hominis, cum ait: Et videbitis filium hominis [(Marc.
XIV, 62)]
. Et, Quem dicunt esse filium hominis [(Matth.
XVI, 13)]
? Hoc est enim sacramentum fidei in Christo,
ut cum illum filium Dei esse credideris, credas quoque
et filium hominis esse eum factum. Illud enim
quod filius Dei est, naturaliter possidet; hoc autem
quod filius hominis factus est, qua beneficius nobis
praestitit: et ideo qui Christum filium Dei esse
non credit, impius est; sed et qui Christum filium
hominis esse factum confiteri dedignatur, ingratus

est. Tu tamen, haeretice, credis quod Christus filius
quoque hominis factus est, et cum hoc ipsum de se
Salvator dicat, non abnuis. At vero cum dixerit pater, Hic est filius meus,
et cum dixerit filius, Pater
meus; tu ut cor Pharaonis obduras, et non credis?
Superest impudentiae tuae, ut quasi melancholicus
non vera perspiciens, patrem et filium dicas esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.