PL 13, col. 59
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
sicut supra expositum est, cum de ipso capitulo tractaretur:
et ideo non ut facturam intelligit eum,
quem dicit ex patre natum; quia nec singulariter
poneret, si hoc quod ex patre natum est, facturam
voluisset intelligi, sciens multos factos esse ex nihilo;
sed singulariter ponens, de solo vero filio posuit dicens,
quod ex patre natus est, quia ipse solus ex
patre natus est, caeteri autem omnes facti sunt ut a
conditore. Noli ergo facere divinis sermonibus vim:
quid infers, quod ille non loquitur? quid doces, quod
ille non docuit? Si Christianus es, et si apud te verus
doctor est Joannes, crede quod docuit. Ex patre, inquit, natus est:
hoc (si) credideris, si diligis patrem,
et diligendo patrem, diligis filium qui ex eo natus est:
quod si non credideris, quia ex patre natus est; quod
neque patrem diligis, neque eum qui ex eo natus est:
non autem diligis hoc modo, cum in patre negas esse
quod patris est, id est generare, et in filio negas
esse quod filii est, id est nasci. Et audi nunc, quale
tibi beatus Joannes nomen imposuit dicens: Hic est
antichristus, qui negat patrem et filium [(I Joan. II, 22)]
. Tu
quidem falso Christiani tibi cognomen imponis; sed
a veridico Joanne pro sectae tuae merito antichristus
vocitaris. Mentior, si non tu in patris vocabulo
intelligis creatorem, si non in filii nomine asseris
creaturam. Joannes patrem et filium nuncupat: et
tu in his nominibus creatorem et creaturam interpretaris.
Merito ergo vocaris antichristus, qui negas
patrem et filium sub interpretatione impia.
XI.
Sed adhuc audi, o quisquis ille es insolens et
contumax in filium, et de patris persona gloriaris:
et intellige, quia patrem habere non potes, si non
confitearis et filium. Idem prosequitur Joannes: Qui
negat filium, neque patrem (habet): qui confitetur
filium, (et filium) et patrem habet [(Ibid., 23)] . Vides
ubique Joannes ipsa nomina ponere, ut nihil aliud
intelligatur, quam quod est in natura nominum: et
tamen, si adhuc frons impudentiae tuae potest ictus
lapidum sustinere, et si tanta obstinatio duritiae tuae
est, ut cum audis patrem et filium, non tamen verum
patrem neque verum filium credas; ecce idem
Joannes qui est dilectus a Domino, vicem reddens
dominicae dilectioni, fortiori lapide jam non tantum
frontem, sed ipsum caput serpentinum tuae conquassat
impietatis, scribens in ultimo epistolae suae: Scimus
quia filius Dei venit [(I Joan. V, 20, 21)]
, et incarnatus
est propter nos, et passus est, et resurgens
de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum
bonum, ut cognoscamus ipsum verum, et simus in ipso
vero filio ejus Jesu Christo. Hic est (Deus) verus et vita
aeterna, et resurrectio nostra in ipso. Explicari non
potest, quantos adversum te sermonum lapides et
saxa congessit sub uno hoc testimonio. Scimus,
inquit, quia filius Dei venit. Habes unam de filio
confessionem, et paululum infra post sacramenta
incarnationis et passionis ejus et resurrectionis, quae