PL 13, col. 60

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

utique propter nos exercuit, subsequitur dicens: et dedit nobis intellectum bonum:
sine dubio quia
ipse dator bonus est, dans intellectum bonum.
Non impie intelligimus, si hunc intellectum bonum
dixerimus Spiritum sanctum esse, qui et dicitur
Spiritus intelligentiae, in quo cognoscimus ipsum
verum. Sine Spiritu enim sancto non potest veritas
cognosci: habes testimonium in Evangelio,
ubi et Deum ipsum sanctum Spiritum pollicetur,
et de ipso ait, quod ipse mihi testimonium perhibebit [(Joan. XV, 26)]
;
utique per apostolos, vel
per quoslibet filii Dei praedicatores, dans eis intelligentiam,
qua Spiritus intelligentiae verum cognoscendi.
Unde et apostolus Paulus scribens ad
Corinthios ait: Nos autem non spiritum hujus mundi

accepimus, sed spiritum qui ex Deo est: ut sciamus,
quae a Deo donata sunt nobis. Dedit ergo intellectum
bonum, id est Spiritum sanctum, ut cognoscamus
ipsum verum [(I Cor. II, 12)]
.
XII.
Adhuc si non intelligis de tot supra editis
dictionibus, vel ex consequentibus animadverte
omnes suspiciones impiae interpretationis exclusas: Ut simus,
inquit, in ipso vero filio ejus Jesu Christo.
Et adhuc amplius densat piam fidem dicens: Hic est verus Deus:
et nondum tacuit, sed cumulat
et exaggerat, ut impius sensus sophisticis confidens
argumentationibus obruatur: subsequens enim
ait, Et vita aeterna, et resurrectio nostra in ipso.
Ubi sunt nunc illa impia vestra sophismata quae
Aristotelis episcopi vestri magisterio didicistis dicentes:

Filius est, sed non est verus filius: Deus est,
sed non est verus Deus? Ecce uno testimonio tot
modis filii verum nomen expressum est, immo quia
et verus Deus est. Quomodo enim non verus Deus,
qui verus est filius? quandoquidem non solum de
veri filii nomine Deus verus probatur, sed etiam
per hoc, quod vita aeterna est. Vita enim aeterna
non habet initium neque finem: ergo Deus verus
est Christus, non habens initium neque finem, existens
ipse vita aeterna, quae est sine initio et fine.
Sed et cum resurrectio nostra est, potestas in
eo verae divinitatis agnoscitur, cum mortem per
virtutem resurrectionis excludit, exemplo sui quem
assumpsit hominis, in quo et de Virgine nasci dignatus
est, in quo et nos jam resurreximus, habituri

unusquisque nostrum specialem resurrectionem
pro merito fidei ac vitae, sive ad refrigerium, sive
ad ustionem. Vide, miser, ne adhuc non credas
verum esse filium, et incipias habere resurrectionem
ad poenam perpetuam gehennae in tenebris exterioribus, ubi erit fletus oculorum et stridor dentium [(Matth. VIII, 12)]
,
si tamen non adhuc aliquid
tetrius manet impios in filium.
XIII.
Satis, ut opinor, licet pauculis testimoniis
comprobatum est, quod sit verus Dei filius, natus
de patre, non factus ex nihilo. Sed adhuc quaeso,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.