PL 13, col. 592
Epistolae et decreta (Auctores varii), J. P. Migne
intra quinque provincias commorantur, in qua elegerint
urbe constituam, ut iisdem residentibus et cognoscentibus,
quid habeat consuetudo, quid legis sit,
judicetur. Haec enim, quae libris sunt asserenda et
majorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi
possunt melius adstruere qui norunt.
III.
Caeterum id nobis animi et voluntatis esse profitemur,
at fides catholica, procul omni dissensione
submota, concordantibus universis sacerdotibus et
unanimiter Deo servientibus, illaesa et inviolabilis
perseveret. Nam noster adventus ita inquinata aliqua
et sceleratorum labe polluta deprehendit et reperit,
ut nisi nostra provisio atque medicina, quae ex
Dei summi timore veniebat, his opem celeriter attulisset,
ingens profecto divulsio atque perditio fuisset
exorta, et vix sananda postea vitia concrevissent.
IV.
Manichaeorum infanda scelera. -- Caeterum quid
adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere,
non argumentis, neque suspicionibus dubiis
vel incertis, sed ipsorum confessione inter judicia prolatis,
malo quod ex gestis ipsis tua sanctitas, quam
ex nostro ore cognoscat; quia hujuscemodi non modo
facta turpia, verum etiam foeda dictu, proloqui
sine rubore non possumus. Manu Imperatoris, Divinitas
te servet per multos annos.
EPISTOLA MAXIMI IMPERATORIS AD VALENTINIANUM AUGUSTUM. [(Labb. Concil. tom. II. col. 1031.)]
idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam,
ut introspecta ratione nominis summi, et majestatis
ipsius considerata potentia, quid agere debeas,
solida mente perpendas. Audivi enim (nam fama non
patitur occultari, praesertim quod agatur in populos)
novis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis vim
illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, mulctam
esse propositam, poenam capitis adjectam, et
legem sanctissimam sub nomine nescio cujus legis
everti. Hoc quam grave sit, poteris intueri, si Dei
magnitudinem volueris cogitare. Erubesco, si quam
crediderit serenitas tua adstruere vellem rationem,
et Dei agere causam. Quid enim si hoc solum esset?
Si enim jam per tot saecula coalita et confirmata mutare,
parvamne excitare discordiam videretis? ipsis
humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reverentiam
consuetudo, et in re jam vetusta atque
usitata aliquid novum fecisse, reprehensio est.
Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt,
hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania,