PL 13, col. 591
Epistolae et decreta (Auctores varii), J. P. Migne
fide studium: ac mittit gesta, quibus recens prodita
sunt Manichaeorum seu Priscillianistarum scelera.
Victor Maximus perpetuus triumphator Augustus domino
vere sancto apostolico viro Siricio episcopo
salutem.
I.
Siricii litterae ipsius dignitati congruae. --Accepimus
litteras Sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae,
quaeque plane et nomini sacerdotis, et dignitati
Urbis splendidissimae convenirent. Fidei vero
catholicae, de qua clementiam nostram consulere voluisti,
quo majus circa me et speciale judicium divinitatis
experior, hoc me confiteor curam habere
majorem; qui videlicet ad imperium ab ipso statim
salutari fonte conscenderim, et cui in omnibus semper
conatibus atque successibus Deus fautor adfuerit,
cujusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et
custos esse dignetur, pater charissime.
II.
Agricii causa in Gallicano conventu dijudicanda.
-- Caeterum de Agricio, quem indebite ad presbyterii
gradum conscendisse commemoras, quid religioni
nostrae catholicae possum praestare reverentius,
quam ut de hoc ipso, cujusmodi esse videatur, catholici
judicent sacerdotes? Quorum conventum ex
opportunitate omnium vel qui intra Gallias, vel qui
Valentinianus junior Augustus, Justina matre, quae
Arianae haeresi erat addicta, instigante, Mediolani
S. Ambrosium, et caeteros Catholicos acriter insectabatur:
qua re cognita, Maximus Valentinianum
hortatur, ut paternam imitatus religionem, a vi ecclesiis
et sacerdotibus inferenda abstineat.
Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides
simplex esset, et gratia plena concordiae, confido
etiam, quod commoda rationibus meis esse
possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus
tranquillitatis tuae, catholicae legis turbatio atque
convulsio. Quid enim tam optandum possit esse ei,
si quis esset inimicus, quam adversus ecclesias Dei,
hoc est, adversus Deum ipsum, et aliqua moliri, et
ubi error excusabilis non est, ibi velle peccare? Sed
quoniam serenitati nostrae et in Deum religio major,
quam violari etiam ab inimicissimo quoque non optabile
nobis arbitramur, et circa serenissimam juventutem
tuam tam arcta nostri cura, tam sedula est, ut
recte facta magis nos sua, quam errata delectent;