PL 13, col. 552

Epistolae (Vigilius Tridentinus), J. P. Migne

animam suam ut non obtulit, ita non negavit. Verum
omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti,
Deo animas exspirarunt. Et duorum quidem ductum
est corpus exanime: tertio vero quo tenacior vita,
ita fuit poena sensibilior: nam vivus suas spectavit
exsequias. Praeparatus est de sacris ecclesiae culminibus
seu trabibus rogus: haec flamma martyres velavit.
Reverenti autem voto, cogitamus nobiscum,
ut id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosae
testimonium meruerunt. Nunc me immeritum,
in utroque consortem, paterno amore consolare, et
cum eodem sanctos apud ipsos exorator accede,
quatenus possim die illa fimbriam aut sacerdotum
aut martyrum, jam omnibus sepositis, peccator attingere.
Salutamus speciali servitio sanctitatem

tuam: quaeso, ut moerorem meum Domino commendare
digneris. Item alia manu. Denegare non potui,
quod tuum in nobis erat, gloriosius fieret suscipientis
merito, non gratia largientis. Dies autem passionis
sanctorum, quarto kalendas Junias, sexta feria, luce
nascente.
EPISTOLA II. AD S. JOANNEM CHRYSOSTOMUM. De iisdem martyribus.
Incipit Epistola sancti Vigilii de laudibus beatissimorum
martyrum Sisinnii, Alexandri et Martyrii, quorum reliquiae
per Jacobum virum illustrem ad Joannem episcopum
urbis Constantinopolitanae pervenerunt.
I.
Ad sanctas aures novus charitatis hospes non
aliter applicaret, aut verecundiam primi motus non
provocatus impelleret, vel imbueret ignotus alloquium;

nisi provocaret et praemium. Ab homine itaque
apostolico, frater charissime, praesentis tenor
atque epistolae incipiet plenitudo, ut facili confinio
intelligas, quod martyrum praeconia subsequantur.
Jacobus etenim, desideriorum coelestium vir fidelis,
Comitivam reclinaturus in Christi comitibus dignitatem,
sanctorum recentium et vapore fumantum reliquias
postulavit. Reclinaturus dixi, quia deponi non
potest, quae apud Dominum dignitas cumulatur. Cui
ego satis timidus, nec parum prudens causae, mecum
dispensatione luctatus, quo minus distributor
idoneus, pene dum vereor denegavi: quod semper
debere, ut quis feneretur, expendi feceram. Confiteor;
multum multorum privatam timui privato timore
jacturam, nisi ad Jacobum respexissem, sancto

Joanni per quaedam alimenta reverentiae tradituro,
ut delegato amore per religiosa vocabula martyrum,
deferretur, et iterum sanguine jungeretur, non peregrina
germanitas. Hanc quoque inter caetera opinionem
fidei libenter accipiens, quae bene in meo moerore
ridebat, tantum distuli, non negavi. Distuli, ut
iterum lentitudo mea aperte proderetur, qui sequi
meos comites minime meruissem. Confiteor, optavi:
sed non est in solo desiderio corona justitiae. Nunc
autem si decens ordo gravis non erit auribus sitientibus,
a regionis situ vel itineris inchoabo; summa rerum
vestigia sine fastidio secuturus, ut proclivius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.