PL 13, col. 551

Epistolae (Vigilius Tridentinus), J. P. Migne

velut Loth Sodomis, stupendo timore religionem
servavit: sed ovis tuta, quamvis in luporum
medio constituta, ovile quaesivit, quod, impensis
pusillae fidei votis munificus, primus in illa regione
fundavit: cujus minister, si mecum recensere dignaris,
per hoc velut ex debito esse promeruit, senex
ut aevo, ita merito praecesserit.
II.
Lector quoque Martyrius, ejus adminiculo sociatus,
jam nominis pignore commendante eum, religiosae
professionis exordia post militiam temporalem
catechumenus induit. Nam projecto a se cingulo,
rejectoque parentum vel fratrum carnalium coetu,
intelligens sese verae lucis auctore Deo gratiam consecutum,
inter lectores officio sociatus, divinae laudis
canticum auribus primus surdae regionis intonuit,

attentus operibus jugiter spiritalibus, lassatus jejuniis
continuis, lectionis suae paedagogus, in lucrandis
animabus anxius: quare brevi temporis impendio
tantum fenus ante praemisit, ut illi corona merito
crederetur. Quid liberatas animas referam, in sinum
Abrahae plena luce profectas, quas perfida superstitiosorum
dierum observantia, alienato jure naturae,
crudeli morte damnabat? Verum ille, subductus maternis
uberibus lacte turgentibus, peregre enutritus,
condecentem semper matri quaerebat affectum, resurrectionem
exemplis praedicatam videntibus oculis
dicaturus. Haec sunt pauca de multis.
III.
Alexander quoque, Martyrii consanguinitate
germanus, tertius trinitatis hostiam complens, parem
confessionis januam reseravit. Nam patriam, Dei

causa peregrinus, parentesque deseruit, comes in
probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione
propensus. Et si testimonio meo utcumque creditur,
non sunt, nisi ipsi sibi, altrinsecus praeferendi: quos
commendari non opus fuit, nisi forte quod decuit.
At vero hactenus sunt allevata fastidia, si adhuc auribus
libenter admittis. Nam fumosa gentilitas contra
vaporem fidei, zelo diaboli flamma furoris incaluit:
exinde jam lentum fomitem serpens, quod opibus,
ut dixi, fidei paupertate devota, primus id loci
diaconus ecclesiae tabernaculum posuisset. Accessit
quoque justae ad titulos causae, quod condonari hostias
diabolo de christiana domo, diaconi fideli ministerio
prohiberet, et lustri feralis vexillo praeferri
vexillum vetuit passionis. Nam invitata sub uno

praemio manus, ad sanguinem convolavit; ac matutinis
horis, nimium antecedentis diei vulneribus fatigatum,
nec aliter lectulo deprehensum, emerita quiete
sepelivit. Lector quoque haud umquam impiger, et
ad ministerium antelucanum serviebat, cui in sacrificio
diaconus famulabatur; et medicinam vulneribus
memoratus Martyrius exhibebat, quam opere quo
deprehensi sunt, compleverunt. Siquidem secedens
ad hortum lector, qui ecclesiae cohaerebat, captus,
vitae suae arborem a radice plantavit. Ostiarius etiam
passioni adjunctus est: in hospitio deprehensus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.