PL 13, col. 550

Epistolae (Vigilius Tridentinus), J. P. Migne

namque patientiae gradus et sedulas pugnas, recens
perfidiae accessit iniquitas; quia ministri in ecclesiis
quae nuper fundatae fuerant, lacessiti sunt, ac martyrii
titulos comparaverunt; parati ad omnia, libenter
omnia sustinentes, nulli dantes occasionem, occasione

gloriae gloriam meruerunt. Quorum vita, ut
summa rerum fastigia referam, propter scientiae notitiam,
fuit tam sollicitudinis quam propositi singularis:
nam omnes liberi nexu conjugii, Deo immaculatas
animas, ut sanctas hostias, praestiterunt.
Denique primus, vocabulo Sisinnius, novam Christiani
nominis pacem intulit barbarae nationi: quam
per annorum seriem, quod in se fuit, jugiter custodivit,
nullum consortium pollutae hospitalitatis agnoscens,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.