PL 13, col. 549
Epistolae (Vigilius Tridentinus), J. P. Migne
I.
Domino sancto ac venerabili Patri, bonis omnibus
praeferendo Simpliciano, Vigilius episcopus Tridentinae
Ecclesiae, salutem.
Quamvis facta Martyrum mentione, non verbis
merita, sed verba meritis commendentur; potiusque
sit constantiae silentio praeterire, quibus est probata
virtus: tamen quia me suggerere causas, loca pugnasque
martyrii pietas impulit, admonuit debitum,
coegit officium; trepidante moerore linguam paginae
non negavi, quia nec abscondi poterat lucerna sub
modio, nec vox pii sanguinis reticeri. Post multos