PL 13, col. 84

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

reipublicae, vestrae tranquillitatis provisione servanda
est, ut contra omnem vim potentiamve, etiam in
minimis jus veritatis obtineat, quo possit tradita
vestro imperio Dei nutu florere respublica: quomodo
in negotiis divinis sanctae fidei veritas impiorum
caterva et fraudulentissimis eorum circumventionibus
obfuscatur et premitur? maxime cum vos
principes Romani imperii piam Christianae religionis
fidem puritatemque tot vestris constitutionibus vindicetis.
Totum quidem, quia veneratores Christi
Filii Dei, pro fide catholica decernitis, et omni nixu
contra haereticos et perfidos imperii vestri auctoritate
conscribitis. Non quasi aliqua propriae sententiae
nova tentantes, sicut quidam anteriores principes
in suam aliorumque perniciem conati sunt, sed

ut ostendatis vestras sententias, vestramque fidem,
cum sacris scripturarum divinarum sententiis et piis
confessionibus convenire.
II.
Sed hoc, cum magis post atrocissimas prioris
temporis persecutiones juvare sanctam deberet Ecclesiam,
magis affligit, cum iidem ipsi egregii episcopi,
qui eam antehac sub assertione vel assensu haereseos
persecuti sunt, nunc quoque sub auctoritate
catholici nominis persequuntur, et quanto nunc sub
ementita piae fidei professione hoc fraudulentius
agunt, tanto et perniciosius grassantur, et dolentius
aestuat veritas, quod ei adhuc non licet nec sub
vobis imperatoribus qui piam fidem defenditis, respirare.
Sed ne hoc ad invidiam sine rei probatione
referre videamur, causam ut possumus explicamus.

Quaesumus autem supplices, quatenus regias
aures vestras nobis exiguissimis commodetis, dum
ostendimus non nos esse haereticos, et tamen quasi
haereticos vehementer affligi: cum nec ipsi qui nos
vehementer affligunt, vel socii eorum, possint nunc
dicere vel probare quod simus haeretici. Sed ne quidem
de se negare, quod superiori tempore haeresim
aut acerrime vindicaverint, cum intolerabili supplicio
fidelium, aut certe ei manus dederint, damnata
catholica fide quam prius asserebant, dum
metuunt pro Christo Filio Dei exsilium perpeti, pro
quo etiam laico fideli quaevis mors atrocissima subeunda
est: quia nobis donatum est, ut ait Apostolus [(Philipp., I, 29)] ,
pro Christo non tantum ut in
eum credamus, sed ut et pro illo patiamur. Talis

enim mors vel passio, immortalitatis occasio est.
III.
Non latet mansuetudinem et devotam Deo religionem
vestram, quam impia quamve pestifera sit
haeresis Ariana, contra quam a patribus nostris apud
Nicaeam speciali vigore conscriptum est: ita ut apostolicae
fidei pia confessio servaretur, atque ipsius
haereseos perpetua damnatione firmaretur, ne quis
falli posset in posteris. Sed Arius, ut cor Pharaonis,
non credens divinam in se tunc datam fuisse sententiam,
nescio qua ratione subripuit apud Constantinum,
sperans quod ipsius suffragio specialium sacerdotum
sententia rescissa, recipi posset in Ecclesiam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.