PL 13, col. 83
Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P
fecit: a sede Petri homicidas foras. Dei autem
populus episcopos convenire multis precibus exorabat,
ut memoratum, tanta impietate maculatum,
sententia justa procellerent, quem in tantum matronae
diligebant, ut matronarum auriscalpius diceretur.
IV.
Voces ergo plebis ad Valentinianum sunt delatae
principem, qui pietate commotus, reditum concessit
exsulibus. Tunc Ursinus cum Amantio et Lupo
diaconibus, XVII kalendarum Octobrium, Lupicino et
Jovino conss. ad Urbem rediit: cui plebs sancta gratanter
occurrit. Sed Damasus tantorum sibi conscius
scelerum, non mediocri timore concussus, redemit
omne palatium, ne facta sua principi panderentur.
Imperator nesciens quid Damasus perpetrasset, edictum
prorogat, ut Ursino exsilio relegato, nulla ulterius
populos contentio nefanda collideret. Tunc
Ursinus episcopus, vir sanctus et sine crimine, consulens
plebi, tradidit se manibus iniquorum, et sexto
decimo kalendas Decembres jussione imperatoris
ad exsilium sponte properavit. Sed populus timens
Deum nullisque persecutionibus fatigatus, non imperatorem,
non judicem, nec ipsum auctorem scelerum
et homicidam Damasum timuit, sed per coemeteria
martyrum stationes sine clericis celebrabat.
Unde cum ad sanctam Agnem multi fidelium convenissent,
armatus cum satellitibus suis Damasus irruit,
et plurimos vastationis suae strage dejecit. Quod factum
crudelissimum nimis episcopis Italiae displicebat.
Quos etiam cum ad natale suum solemniter invitasset,
et nonnulli convenissent ex eis, precibus apud eos
molitur et pretio, ut sententiam in sanctum Ursinum
proferant. Qui responderunt: Nos ad natale
convenimus, non ut inauditum damnemus. Ita prava
ejus intentio caruit quo nitebatur effectu. Exinde
presbyteri diversis modis afflicti, per exsilia et peregrina
loca dispersi sunt, ex quibus Marcellinus et
Faustinus presbyteri, de confessione verae fidei,
ostentatione sacrae communionis, et persecutione
adversantium veritati, preces Valentiniano, Theodosio
et Arcadio principibus obtulerunt ita.
INCIPIT LIBELLUS PRECUM.
I.
Deprecamur mansuetudinem vestram, piissimi
imperatores, Valentiniane, Theodosi et Arcadi, ut
haec in contemplatione Christi Filii Dei qui vestrum
juvat imperium, infatigabiliter legere dignemini. Sublime
regnum vestrum tum ad sublimiora, Dei Patris
omnipotentis et Christi unigeniti Filii ejus opitulatione
conscendit, cum nec in exiguis hominibus
despicitis veritatem, nec in multis vel potentibus
mendacium roboratis. Hoc etenim justissimum est
et saluberrimum apud regnum justitiae, ut personae
probentur ex merito veritatis, non veritas praesumatur
ex potentia personarum. Siquidem jus saeculi
ideo scriptum est, ne contra verum aequumve potentia
vel multitudo praevaleat, etiamsi ab exiguis
vindicetur. Quod si haec tanta cura, etiam in rebus