PL 13, col. 86

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

Nicaeam evangelica atque apostolica ratione conscripta
est, quam Deus apertissime probavit supplicio
Arii impugnantis eam. Quod si haec apud vos
vera sunt, quae apud scripturas divinas vera roborantur,
advertite, piissimi et religiosissimi imperatores,
in quo rei sint qui sub his divinis regulis et
professionibus fidem suam ac devotionem Christo
Deo consecraverunt, nullum timorem divino timori
praeponentes. Sed licet Arius sit sepultus in stercoribus,
aliquos tamen reliquit suae impietatis haeredes.
Denique non defuerunt vermes, qui de ejus putrido
cadavere nascerentur. Per quos quae gesserit diabolus
artifex erroris, longum est exsequi, etiam si exsequi
possemus: infinita sunt enim et incredibilia, non
tamen falsa.

V.
Illud vero nunc quod ad praesentem causam
facit exponimus, quod qui imperatorem Constantium
per fraudulentam disputationem Arianae impietatis
participem fecerunt, dedissent et isti in praesenti
poenas, si non oporteret, secundum Apostoli
sententiam [(I Cor., XI, 9)] , et haereses esse, ut probati
manifesti fierent. Habentes ergo, hi quos diximus
vermes Arii, assentientem sibi regiam potestatem,
primum quidem per singulos in eversionem
catholicae fidei et in excidium sacrae religionis, pro
Ariana impietate contendunt: ita ut resistentes, aut
calumniis appeterent, vel poenis vel exsilio cruciarent
et necarent. Ubi tantum amplius per suam rabiem
grassati sunt, et fecerunt sibi ubique terrorem,
non jam contenti ire per singulos. Postremo cogunt

undique in unum episcopos convenire, et datur locus
ad synodum, Orientalibus quidem Seleucia Isauriae,
Occidentalibus vero civitas Ariminensis. Atque
illic primum quidem episcopi pro sancta fide venientes,
confirmant illam expositionem quae apud Nicaeam
conscripta est, ita ut nihil inde minueretur,
quod evangelicam fidem verbis inexpugnabilibus explicaret,
et Arii impiam doctrinam divina auctoritate
damnaret. Tunc demum oblatam ab Ursacio, Valente,
Germinio et Caio hujusmodi fidei conscriptionem,
quae et fidem catholicam reprobaret, et
Arium absolveret, imo et introduceret pestiferam
ejus doctrinam, exsecrantur et damnant tam impiam
fidem eorum. Quin etiam ipsos, inexpiabile
scelus esse judicantes, si patrum fidem venerabilem

violent, si hos tam impios, atque impiam eorum
conscriptionem pateretur Ecclesia. Mittunt quoque
decem legatos ad imperatorem Constantium, scribentes
quae gesta sunt, et hortantes simul ut ipse
quoque decreta Patrum pro fide venerabili contra
haereticos inviolata servaret. Mittunt sane et haeretici
legatos, quos tunc familiarissime, et ut suos
suscepit Constantius. Eos veros legatos qui pro fide
catholica contra haereticos venerant, reprobat, et
per suos nunc gratia invitat, nunc minis perterret,
et interim sola dilatione discruciat, ut in ultimum,
cum iram regis metuunt, cum non dignantur pro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.